Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Page concordance

< >
Scan Original
91 79
92 80
93 81
94 82
95 83
96 84
97 85
98 86
99 87
100 88
101 89
102 90
103 91
104 92
105 93
106 94
107 95
108 96
109 97
110 98
111 99
112 100
113 101
114 102
115 103
116 104
117 105
118 106
119 107
120 108
< >
page |< < (161) of 672 > >|
173161De his quæ Virtute Calida dicuntur. phoram inter calida recenſendam eſſe ſuadet partium tenuitas cum
ſummâ vi penetrandi, odor vehemens, ſapor amarus, acer, &
po-
tens, natura facilis ad exardeſcendum etiam in aquâ, nec frigida
eſſe poſſe videtur, ſi ex Auicennæ ſententia ventriculi, iecoriſque
concoctionem iuuat, pituitam incidit, flatus diſcutit, atque
vigilias parit:
& tamen ardorem faciei ex diuturnâ ſub Sole mo-
râ contractum curant fœminæ diſſolutâ in aqua roſarum Cam-
phorâ;
hęc collyrijs ad calidas oculorum lippitudines permiſce-
tur, dolores capitis à calore prouenientes mitigat, inflamma-
tionibus medetur, ſubſidio eſt in Eriſipelate, ambuſta ſanat.
Has autem refrigerationes ob idipſum efficit Camphora, quia, ca-
lida cum ſit, ſuis igniculis poros reſerat, per quos pars malè af-
fecta noxios igniculos faciliùs expellat;
aut etiam cum ſulphureis
camphorę particulis ſe inſinuant Spiritus, qui ſulphureas aut ſa-
linas partis inflammatę particulas ad auolandum proritent, ſecum-
que rapiant;
his verò abeuntibus, quæ inſunt frigidæ particulę,
plus habent virium aduersùs reliquos igniculos.
An non ad le-
niendum partis ambuſtę dolorem, pręſtantiſſimum remedium eſt,
igni, quam proximè ferre quis poſſit, partem lęſam admouere?

nec tamen quis ignem, à quo primùm vſtus eſt, frigidum dein-
de factum dixerit, quod igniculos vſtulatam cutem ferientes fo-
ras euocet, dum poros ſuis igniculis recludit.
Similiter ſuccus
cępe, olea calida, Petroleum, &
huiuſmodi, ambuſtis appli-
cantur;
Neque enim ſemper contraria contrarijs, ſed non rarò
ſimilia ſimilibus curantur.
A lapide Bufonite cutim aduri, ſi
materia venenata præſens ſit, narrat Michaël Mercatus;
ideò ad
hanc vtilitatem percipiendam, eum annuli palæ perforatæ inſe-
runt, vt accedente veneno cutis calefieri poſſit:
Calidum igitur
Virtute lapidem hunc nemo negârit:
Bufonitis tamen ſolo conta-
ctu, ictas à venenatis beſtijs partes liberari aſſerit Lęuinus Lemnius,
adeò vt, quando ictibus Crabronum, Veſparum, Apum, &
Ara-
nearum, membra tumeſcunt, &
inflammantur, lapide partibus
admoto, non ſolùm miteſcat dolor, ſed etiam tumores atque in-
flammationes diſſipentur, ac penitus ſoluantur.
Dand. Hęc fortaſſis non inſulsè explicare quis poſſet attendens
(quòd multi mirantur) qua ratione ex ſalitis carnibus feliciùs ex-
trahatur Sal, ſi in aquâ ſalſâ, quàm ſi in dulci, macerentur:
Sal
videlicet ſibi viam aperit, ſeque vnâ cum aquâ, cui

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index