Schott, Gaspar, Mechanica hydraulico-pneumatica. Pars I. Mechanicae Hydraulico-pnevmaticae Theoriam continet. , 1657
page |< < of 203 > >|
1ſeat & aquæ effuſæ quantitas, & vaſis ſeu tubi evacuati ſpatium,
& aquæ deſcendentis ac effluentis velocitas eo decremento,
quod eſt inter numeros impares, verſus unitatem.
Explico. Sit
vas quodcunque aquâ plenum, eius fluxus dividere debeat di­
em, aut quam cunque diei partem, in quatuor æquales partes;
ſintque in vaſe 16 v.g. menſuræ ſeu libræ aquæ, quæ dato
tempore effluant.
Dico, primo tempore effluere ſeptem men­
ſuras, ſecundo quinque, tertiò tres, quarto & ultimo unam.
Dico iterum, ſi tota vaſis altitudo ab infima ad ſupremam
aquæ ſuperficiem dividatur in 16 æquales partes, aquam in pri­
mo tempore deſcendere ad 7 ſpatia, in ſecundo ad quinque in ter­
tio ad tria, in quarto ad unum.
Dico tandem, aquam in pri­
ma hora deſcendere atque effluere ut ſeptem, in ſecunda ut quin­
que, in tertia ut tria, in quarta ut unum.
Sequitur ex dictis
ſuprà Propoſitione 8, 9, & 10, quas vide.
Eadem ratio in
omnibus alijs eſt.
Corollarium.
Vas parare,
cuius flux9
dividat da­
tum tempus
in partes
æquales.
EX his patet, quomodo parandum ſit vas, cuius fluxus dato
tempore durans dividat illud tempus in partes æquales.
Sit
enim vas, cuius fluxus duret per ſpatium duodecim horarum, &
hoc ſpatium temporis ſit dividendum, beneficio fluxus aquæ, in
12 æquales partes ſeu horas. Duc 12. in ſeipſa, & produces 144.
Deinde divide vaſis altitudinem à ſuprema ad infimam aquæ ſu­
perficiem, in 144 partes ſeu ſpatia æqualia, & inferiùs prope
fundum vaſis incipiendo, deputa ultimæ horæ ex duodecim vnum
ſpatiolum, penultimæ tria, ante penultimæ quinque, & ſic ul­
teriùs progredere ſecun dùm ſeriem ſeu progreſſionem numero­
rum impatium, prout apparet in numeris lateri dextro CD ſequen­
tis figuræ appoſitis.
His pręſtitis, diviſum erit vas in ſpatia inęqua­
lia, quę ſingulis æqualibus temporibus, nempe horis, evacuantur,
videbiſque aquam in prima hora deſcendere à ſpatio ultimo ſeu
144, uſque ad ſpatium 121; in ſecunda hora uſque ad ſpatium
100; in tertia uſque ad 81; & ſic porrò uſque ad finem; prout

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index