Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

Page concordance

< >
< >
page |< < of 303 > >|
1conſtipatio quædam aliquarum partium, aliarumque laxa­
tio in corporibus flexibilibus tanquam condenſatio, ac ra­
refactio.
Non enim poſſet continuum inflecti niſi partes il­
lius, quæ concauam ſuperficiem conſtituunt viciſſim conſti­
parentur; illæ verò quæ conuexam, laxarentur; ſeu quo fie­
ri poteſt extenderentur.
Cumque ſenſim natura ab vno ad
aliud in omnibus gradum faciat; hinc eſt, vt non in qualibet
longitudine ſiue diſtantia æquè fieri poſſit inflexio, ſed lon­
gè facilius in ea, in qua paulatim procedendo, ita partes va­
lent curuari, vt ſingulæ à rectitudine non videantur recede­
re.
Vt obſeruare eſt in portione, vel arcu alicuius magnæ
circumferentiæ, qui videtur à linea recta differre.
His poſitis duplici etiam ex capite dicemus contingere,
ligna quo longiora fuerint facilius inflecti.
Primò namque
hoc ipſo, quod longiora ſunt magis grauitant, maiorque con­
ſtituitur vis à quo procedit inflexio.
E contra verò quo bre­
uiora extiterint, eo minor eſt virtus huiuſmodi; quæ tandem
ſi minor ſit minima, quæ ſufficere poſsit ad motionem, nullo
pacto valet inflectere, vt patet in ſurculis calamis ac paleis,
quæ cum leuitate materiæ, tùm breuitate corporis, graui­
tare non poſſunt quantum ſufficiat ad motum inflexionis.
Quod ſi breuitas ligni compenſetur magna craſſitiei, obſta­
bit ex alio capite ipſamet eadem craſsities propter maio­
rem multitudinem partium, quarum aliæ conſtipari, aliæ au­
tem laxari debent cum fit ipſa inflexio.
Secundo verò nam
quanto maior eſt longitudo ipſius flexilis, tanto minor con­
ſtituitur laxatio, & conſtipatio ſingularum partium, quæ ar­
cum inflexionis efficiunt, meliuſque valent ſenſim inflecti.
Vice autem verſa, quò breuior eſt longitudo illius, eò magis
ſingulæ partes curuari debent, vt totius continui fiat infle­
xio.
Ideoque difficilius curuantur, & inflectuntur etiam ſi gra­
cile ſit ipſum lignum, quod debet inflecti.
Vtrum verò ſeruata eadem proportione craſsitiei ad lon­
gitudinem, æquè facilè inclinetur magnum, ac paruum, ſeu
longum, ac breue, non ſatis videtur conſtare.
Probabiliter
tamen dici poteſt, ſpectandum primò eſſe qualitatem, ac di­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index