Monantheuil, Henri de, Aristotelis Mechanica, 1599

Page concordance

< >
< >
page |< < of 252 > >|
1vel obliquè denticulatum, ita vt helici facilè congruat, aptetur: ma­
nifeſtum eſt, quod ad motum cochleæ etiam tympani C dentes ſuper
helicem cochleæ ad infinitum circumuertentur.
Vnde hæc cochlea di­
citur infinita, id eſt tandiu vertetur, quandiu quis volet.
Eodem enim
modo ſemper ſe habebit tympanum ad cochleam.
Porrò cochleæ vi
& beneficio admirabile certè quanta pondera moueantur.
Refert

Munſterus Baſileæ ſe vidiſſe longißimas ſudes præacutis ferreis ro­
ſtris munitas olim in fundum profundiſsimè actas auelli.
Quinetiam
aliquando integras domos ex lignis compaginatas in ſublime ſuble­
uari & cylindris aliquot ſubmiſsis aliò deferri: ſed & homińum
vſu propemodum immenſo quotidie experimur, quantum valeat
torquendo & premendo, dum vinum, oleum, ſuccos quoſlibet à
ſuis fructibus exprimimus, & honeſtam vſuram dominis ſuis
perſoluere cogimus, ita ad vltimum quadrantem vſque, vt à pu­
mice poſtea aquam citius extrahas: quam à fæcibus reliquis ſuc­
cum aliquem.
Immo verò, quæ laudari nunquam ſatis poteſt, ſine
cochlea ars Typographica quid eſſe poſſet, Duo autem efficiunt vt
cochlea tanta poſsit.
Primum quia eſt helix circa cochleam, quæ quò
eſt vertex cunei acutioris, eò facilius: ſed tardius mouet.
Alterum
quia eſt vectis, quo cochlea circumuertitur, qui etiam quò longior, eò
facilius: ſed etiam tardius mouet.
Lib 1. Rud.
Math.
19. *peri\ troxilaiw=n.
19. De trochleis.
*dia\ ti/, e)a/n tis du/o troxilai/as poih/sas e)pi\ dusi\ cu/lois
sumba/llousin e(autoi=s e)nanti/ws, au(tai=s ku/klw| periba/lh|
kalw/dion, e)/xon to\ a)/rthma e)k qate/rou tw=n cu/lwn,
qa/teron de\ h)=| proserhreisme/non h)\ prosteqeime/non kata\ ta\s
troxali/as, e)a\n e(/lkh| tis th=| a)rxh=| tou= kalwdi/ou, mega/la
ba/rh prosa/gei, ka)\n h)=| mikra\ h( e(/lkousa i)sxu/s;
Quare ſi quis in duobus
tignis inter ſe iunctisè contra­
rio
duas trochleas componens
ipſis in circulo circum du­
xerit funiculum, qui lorum
quòd ſuſpendatur ex altero
tignorum, & alterum inni­
tatur, aut appoſitum ſit ad
trochleas, atque initium
funiculi traxerit, vt parua
vi trahat, magna tamen
pondera adducet.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index