Bošković, Ruđer Josip, Theoria philosophiae naturalis redacta ad unicam legem virium in natura existentium

Page concordance

< >
Scan Original
171 119
172 120
173 121
174 122
175 123
176 124
177 125
178 126
179 127
180 128
181 129
182 130
183 131
184 132
185 133
186 134
187 135
188 136
189 137
190 138
191 139
192 140
193 141
194 142
195 143
196 144
197 145
198 146
199 147
200 148
< >
page |< < (121) of 389 > >|
259. Deveniretur quidem ad idem punctum N, ſi alio etiam
11Demonſtratio
generalis
m-
thodi-
ordine componerentur ii motus, vel vires, ut compoſitis viri-
bus
PA, PC per parallelogrammum PAOC, tum vi PO
cu
m vi PB per novum parallelogrammum, quod itidem ha-
beret
cuſpidem in N;
ſed eo deveniretur alia via PAON.
Hoc autem ipſum, quod tam multis viis, quam multas diver-
ſæ
plurium compoſitiones motuum, ac virium exhibere poſ-
ſunt
, eodem ſemper deveniri debeat, ſic generaliter demonſtro.

Si
aſſumatur ultra omnia puncta, ad quæ per ejuſmodi com-
poſitiones
deveniri poteſt, planum quodcunque;
ubi punctum
mobile
percurrit lineolam pertinentem ad quencunque determi-
natum
motum, habet eundem perpendicularem acceſſum ad id
planum
, vel receſſum ab eo, quocunque tempuſculo id fiat,
ſive
aliquo e prioribus, ſive aliquo e poſtremis, vel mediis.

Nam
ea lineola ex quocunque puncto diſcedat, ad quod deven-
tum
jam ſit, habet ſemper eandem &
longitudinem, & di-
rectionem
, cum eidem e componentibus parallela eſſe debeat,
&
æqualis. Quare ſumma ejuſmodi acceſſuum, ac ſumma
receſſuum
erit eadem in fine omnium tempuſculorum, quo-
cunque
ordine diſponantur lineolæ parallelæ, &
æquales
lineolis
componentibus, adeoque etiam id, quod prodit demen-
do
receſſuum ſummam a ſumma acceſſuum, vel vice verſa, erit
idem
, &
diſtantia puncti poſtremi, ad quod deventum eſt ab
illo
eodem plano, erit eadem.
Inde autem ſponte jam fluit
id
, quod demonſtrandum erat, nimirum punctum illud eſſe
idem
ſemper.
Si enim ad duo puncta duabus diverſis viis de-
veniretur
, aſſumpto plano perpendiculari ad rectam, quæ illa
duo
puncta jungeret, diſtantia perpendicularis ab ipſo non eſſet
utique
eadem pro utroque, cum altera diſtantia deberet alterius
eſſe
pars.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index