Casati, Paolo, Terra machinis mota : dissertationes geometricae, mechanicae physicae hydrostaticae

List of thumbnails

< >
171
171
172
172
173
173
174
174
175
175
176
176
177
177
178
178
179
179
180
180
< >
page |< < of 241 > >|
1
geret in minori Recipiente minus quoque
aëris relinqui; quia, cùm quælibet aëris par­
ticula certos habeat raritatis terminos, quos
nequit tranſilire, patet paucioribus particulis
ad eam raritatem adductis impleri ſpatium
minus, pluribus verò ſpatium maius.
Hinc
eſt longiori tempore opus eſſe ad extrahen­
dum aërem ex maiore vaſe quàm ex minore,
non ſecundùm Rationem capacitatis eorum,
quaſi ſemper æquales particulas antlia extra­
heret, ſed ſpectatâ raritate minore, quam, cæ­
teris paribus, in vaſe maiore ſuſcipiunt.
Po­
namus enim, exempli gratiâ, aerrem ex di­
ſtractione extendi poſſe ad ſpatium centu­
plò maius, ac naturaliter occupet, & antliam
primo ductu extrahere quatuor digitos cu­
bicos aëris: hi autem ſint pars milleſima ca­
pacitatis vaſis: igitur poſt primum antliæ du­
ctum illa pars milleſima ſpatij diſtribuitur
inter reſiduas aëris partes 999: poſt ſecun­
dum ductum duæ ſpatij partes milleſimæ
inter seliquas 998 vnâ cum aliquâ aëris ap­
pendice; quia ſecundo ductu non extrahitur
vna milleſima integra totius primi aëris, ſed
aliquid minus, ſcilicet (999/1000) vnius milleſimæ;
& ſic deinceps, donec demùm decem partes
aëris ab initio in vaſe exiſtentis, aſſumptâ
centuplâ raritate, impleant totum ſpatium.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index