Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

List of thumbnails

< >
171
171
172
172
173
173
174
174
175
175
176
176
177
177
178
178
179
179
180
180
< >
page |< < of 360 > >|
1impoſſibili vtens, & quo pernegato, nudus, ac iner­
mis, cùm te tamen tantopere oſtentaſſes, reperireris?
Sed qualemcumque habueris: ſaltem ego ſum bona fi­
de vſus, neque affinxi quicquam tibi; cùm non aliam
tibi Propoſitionem tribuerim, niſi, quam tu ipſe pro
principio ad conuincendum Galileum vſurpaueris,
quamque iam etiam falſam, impoſſibilemque dicere
non poſſis, quin arguas te nihil confeciſſe, ſed ope­
ram planè luſiſſe, in Galileum cùm inſultaſti: ac per­
peram fuiſſe gloriatum its verbis, Aſſumptio igitur Ga­
lilei falſa eſt, & tota eius ratiocinatio merus Paralogiſmus.
An dices Propoſitionem fuiſſe conditionalem?
Si di­
cas, eadem eſt ruina.
Siquidem facta conditionis ap­
poſitione, ſuppoſitio aut vera tibi, ac neceſſaria, aut
falſa, ac impoſſibilis fuit.
Si prius, vides contradictio­
nem, qua falſam iam, ac impoſſibilem agnoſcis; ſi po­
ſteriùs, vides ludibrium, cui te fuiſti expoſiturus.
An
dices te poſteà cenſuiſſe difficile determinatu eſſe,
quod tempus per primam, quod per ſecundam deſ­
cenſus partem inſumatur; ac ideò cœniſſe compara­
tionem non ab vſque initio, ſed ab ipſo ſolùm me­
dio primæ partis?
Si dicas, declaras te quidem ſubdu­
bitaſſe poſtmodùm, an hoc fortè principium non eſſet
verum, neceſſariumque: ſed concedendum eſt inte­
rim, te, cùm ipſum heic vſurpaſti, aut non habuiſſe ip­
ſum falſum, ac impoſſibile; aut vltrò voluiffe exhibere
te Sophiſten planè exſibilandum: quod abſit tamen vt
cenſeam.
Vtcumque ſit, ſaltem ego nihil affinxi. De­
inde, quod dixerim te fuiſſe conſequenter ad definitionem
vulgarem loquutum, nihil ſanè; affinxi; cùm neceſſe

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index