Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Table of figures

< >
< >
page |< < (168) of 760 > >|
174168PHYSICORVM ARIST. tur, uidetur. Magis tamen ſi proficiſcamur ulterius, hoc ne=
ceſſe eſt euenire.
Nam ſi quædam ſunt mobilia, quædãmo
tiua, &
interdum eſt actu quid primum mouens, et aliquid
quod mouetur, interdum nibil, ſed quieſcit, hoc prius mute=
tur oportet:
erat enim aliquid, cauſa proſectò quietis: quies
enim eſt priuatio motus.
Quare ante primam mutationem,
mutatio prior erit.
Nam quædam unicè, quædam & moti
bus contrarijs mouent:
ignis nanq; calefacit, ſed nõ frigefa=
cit, at ſcientia una cõtrariorum eſſe uidetur:
illic etiam ſimi
le quid eſſe uidetur:
nam frigidum uerſum quodam modo,
atq;
abiens, calefacit, ſicut & hiſce qui ſcit peccat ſua ſpon
te, cum contrà ſcientia utitur.
Verùm ea, quæ agere, aut mo=
uere, &
ea, quæ pati, aut moueri poſſunt, non omnino bæc
poſſunt, ſed ſi ſic ſe babent, atq;
ad propinqua ſibi euadunt.
Quare cùm id fuerit, aliud mouet, aliud mouetur, & cùm
id euenerit, ut aliud ſit mobile, aliud motiuum.
Si igitur nõ
ſemper mouebatur, non ita ſeſe habebant, ut alterum moue
re, alterum moueri poßit, ut patet:
ſed alterum ipſorum mu
tari oportebat.
In his enim, quæ ſunt ad aliquid, id accidere
neceſſe eſt:
ueluti ſi duplum non erat, & nunc duplum eua=
ſit:
ſinon utrunq; , alterum ſaltem mutatum eſſe, neceſſe eſt.
Erit ergo quædam mutatio, prior prima. Inſuper quonam
modo prius, atq;
posterius erit, ſi non ſit tẽpus, aut tempus
ſi non ſit motus?
Quòd ſi tempus numerus motus, aut quidã
ſit motus:
ſi tempus eſt ſemper, & motum perpetuum eſſe
neceſſe eſt.
At de tẽpore, uniuerſi præter unum conſentire
uidentur:
omnes enim tempus inquiunt ingenitum eſſe: atq;
per hoc Democritus impoßibile eſſe demõstrat, omnia eſſe
facta:
tempus enim dicit non eſſe ortum. Plato uerò ſolus,
ipſum ortum eſſe ait:
& enim unà cum cœlo dicit

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index