Blancanus, Josephus, Sphaera mvndi, sev cosmographia demonstratiua , ac facile methodo tradita : in qua totius Mundi fabrica, vna cum nouis, Tychonis, Kepleri, Galilaei, aliorumq' ; Astronomorum adinuentis continentur ; Accessere I. Breuis introductio ad geographiam. II. Apparatus ad mathematicarum studium. III. Echometria, idest Geometrica tractatio de Echo. IV. Nouum instrumentum ad Horologia

List of thumbnails

< >
121
121 (97)
122
122 (98)
123
123 (99)
124
124 (100)
125
125 (101)
126
126 (102)
127
127 (103)
128
128 (104)
129
129 (105)
130
130 (106)
< >
page |< < (147) of 300 > >|
174147Liber Decimustertius.
Constructio, & vſus Tabulæ præcedentis.
CVm igitur ad datum tempus, quærendus eſt locus Martis in Zodiaco debemus, accommodato prius
tempore vulgari ad vſum Aſtronomicum, vt alias docuimus;
accipere per ſingulas temporis ſpecies
motus medios eis reſpondentes ex præſenti Tabula;
necnon motum Radicis, eoſque motus in ſummam
vnam colligere.
Hæc enim dabit motum longitudinis Martis, ideſt, diſtantiam centri epicycli ab æquino-
ctio, ſeu locum eius in Zodiaco qui etiam dicitur medius motus Martis.
Secundo oportet habere Solis lo-
cum in Zodiaco ad idem tempus datum, ſiue ex calculo, ſiue aliunde.
Tertio detra rendus eſt motus Mar-
tis iam inuentus, ex motu Solis inuento, reſiduus enim motus, cui eſt diſtantia Solis a centro epicycli, eſt
etiam ſimul diſtantia Martis ab apogæo epicycli.
vti ſuperius dictunr eſt; quare abſque alio calculo ſic ha-
bebimus motum anomaliæ Martis.
vnde cognoſcitur locus eius in peripheria epicycli. ex quo locum eius
in Zodiaco plus minus conijcere licebit.
non enim hic exactum calculum intendimus, ſed eum, qui nobis
tantummodo locum Martis in cælo aliquo modo demonſtret, vnde ſydus ipſum noctu cognoſcere valea-
mus.
Exemplo res fiet illuſtrior: ſit ad Meridianum Venetum, data hora prima noctis diei 23. Decem-
bris anni 1616.
qua hæc ſcribo, quæ eſt hora prima noctis quæ præcedit vigiliam Natiuitatis Domini. hac
igitur hora abſoluta ſcire libeat locum Martis in Zodiaco.
tempus datum Aſtronomicè accommodatum
fic ſe habet.
11
# Sig. # Gra.
Anni radicis 1600. # 10 # 1
Anni completi 15. # 11 # 21
Menſis Nouembris Biſſext. # 5 # 26
Dies 23. completi in me- # 0 # 12 # ridie diei 23. ciuilis.
Horæ 5 {1/2} # 0 # 0.
Summa # 4 # 0 # in fine Cancri ♋.
Primo igitur pro annis 1600. accipio ex Tabula. Radicem ſigna 10. grad. 1. quam eis in directum ſcribo.
idem racio pro annis 15. compietis, & c. vt apparet in ſormula: quorum motuum ſumma eſt ſigna 4. tantum.
vnde colligitur centrum epicycli nunc diſtare ſignis 4.
ab æquinoctio verno, ideſt, eſſe in principio Leonis.
omiſiæ ſunt horæ in hac calculatione, quod parum diſcriminis inferant.
Secundo habeatur locus Solis in
Zodiaco, eſt autem nunc in primo gradu Capricorni:
quare motus eius eſt ſig. 9. grad. 1. a quo fi dematur
motus Martis præd ctus, remanet eorum diſtantia ſignorum 5.
grad. 1. quæ diſtantia æqualis eſt anomaliæ,
ideſt, totidem ſignis, &
grad. diſtat ſtella Martis ab apogæo ſui epicycli. vnde colligitur Martem eſſe in
ſemicirculo orie@tali epicycli:
diſtareque ab apogæo ſignis 5. Ex quious locum eius in Zodiaco ſic abſque
Tabula æquationum venabimur.
Sciendum enim eſt, tantam eſſe epicycli Martis amplitudinem, vt quan-
do terris fit propinquior, eius ſemidiameter ſubtendat in cælo grad.
rerè 47. quando autem remotior eſt
ſubtendat grad.
37 tunc autem terris propior eſt, cum Soli magis opponitur; tunc ſubdimior, cum Solem
magis accedit.
nunc autem cum diſtet a Sole ſignis 5. grad. 1. ſequitur ei ferè opponi, ac proinde ſubtende-
re in cælo gradus paulo pauciores, quam 47.
præterea notandum Martem tunc maximè diſtare a centro epi-
cycli, ſecundum longitudinem Zodiaci, quando diſtat ab apogæo epicycli ſignis 4.
cum partibus 17. cum
igitur nunc anomalia ſit ſig.
5. ſequitur Martem minus diſtare a centro epicycli quam grad. 47. conſideran-
dum etiam Martem in apogæo, &
perigæo epicycli nihil diſtare a centro epicycli, quare cum maxim è di-
ſtet, quando diſtatab apogæo vtrinque ſignis 4.
grad. 17. nunc autem diſtat a perigæo vnico ſigno licet exi-
ſtimare eum diſtare a centro epicycli verius orientem circiter grad.
38. centrum autem epicycli erat in prin-
cipio Leonis;
quare Mars ipſe erit circa grad. 8. Virginis. eadem intelligas de altero ſemicirculo epicy-
cli occidentali, in quo planeta diſtat a centro epicycli verſus occidentem.
eſt autem ſtella Martis rubicun-
da, magnaque apparebat, cum eſſet perigæa in epicyclo, &
oppoſita Soli, quare eam facile dignoſcebam.
Verum hoc loco mouendus eſt mini Lector, pro exactiori, ac facillimo Solis, ac Martis calculo, D. Cæ-
ſarem Marſilium patricium Bononienſem, nobiliſſimum æquè, ac doctiſſimum, rerumq;
præcipuè Aſtro-
non@icarum peritiſſimum;
propediem nouas, quæ iam ſub prælo ſunt, labulas editurum.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index