Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
141
141
142
142
143
143
144
144
145
145
146
146
147
147
148
148
149
149
150
150
< >
page |< < of 403 > >|
1nactus eſt promuſcidem: & ſi licet dicere
dentes
, illos adeò magnos, & adeò exte­
teriùs
prominentes.
Eadem dico de delphi­
ne
.
Sed iam aliò properat oratio: nec mo­

ram
pateretur, niſi hoc vnum occurreret
quod
nuper dixi, ſcilicet, cur mulæ ſint
ſteriles
.
Fatigat hoc Ariſtotelem, cæte­
roſque
philoſophos, nos minimè in hoc
quæſito
laboramus.
Declaratum enim ſu­
prà
eſt, quæcunque generationem habent
imperfectam
, eſſe ſterilia: at cùm ſemen
equi
aſinique multum diſſideant, adeò vt
ſint
in terminis extremis eorum quæ ſi­
mul
ad generandum conuenire poſſunt,
liquet
quæ generantur ex horum commi­
ſtione
eſſe ſterilia.
Minus autem his canes
Indicos
, qui è tigride, & cane generantur:
minus
etiam lyciſcas, è cane & lupo geni­
tas
.
Similiter & laconicos ex vulpe & ca­
ne
: nam hi cùm parentum naturæ parum
diſſideant
, prolifici ſunt, & in alteram
parentum
ſpeciem tranſeunt continua ſuc­
ceſſione
.
Quod equidem fieri non poſſet,
ſi
mulæ aliqua propria cauſa ſumpta, ex
parentum
diſſimilitudine ſterileſcerent.
Sed
eſt
, vt dixi, cauſa hæc communis omnibus,
quæ
generatione imperfecta procreantur,
ſeu
ex putredine, ſeu multum diſſidente na­
tura
ſeminis maris à ſanguine fœmellæ.
Vn­
de
ex hoc generalis cauſa ſterilitatis habe­

tur
.
Cum enim ſemina maſculi fœminæque
intra
limites temperamenti fuerint, genera­
tio
fit, & quod naſcitur prolificum eſt.
Si
verò
ambo ſemina contrariis fuerint qua­
litatibus
generabunt, ſed quod generabi­
tur
, ſterile erit.
Si verò ſimili laborent in­
temperie
, nihil generabunt.
Sunt & ſteriles,
in
quibus virga non erigitur.
Hic autem, ſi
natura
contingat, parentibus ſenibus ſunt
geniti
.
In quibuſdam ſemen vitioſum eſt,
vt
in his quibus auulſi ſunt teſtes.
Permu­
tantur
igitur hac commixtione ſpecies, ac
deſinunt
eſſe.
Forſan ex hoc genere erant
alces
, quos fuiſſe Cæſaris ætate certum eſt:
at
nunc an ſint, & quid ſint, incertum eſt.
Similiter & cameli Indici Pauſaniæ tempo­
ribus
pardis colore, & varietate ex toto ſi­

miles
: at nunc, aut nulli ſunt, aut rari ad­
modum
: inconſtans enim ( vt dixi) eſt cu­
iuſque
imperfecti animalis generatio, natu­
raque
.
Sed iam tempus eſt, vt his relictis,
ad
genus perfectiorum animalium ( hæc au­
tem
digitos habent in pedibus, non vngu­
las
) tranſeamus.
Perfectiora verò nobis ini­
tium
dabunt.
Derabie
Miſcetur canis vulpi & tigridi commu­
nibus
filiis, qui vtriuſque referunt formam.
Nam cùm tempora geſtationis vteri conue­
nerint
, miſceri poſſunt, vt in arboribus di­
ctum
eſt, & cibus communis extiterit.
Alo­
peca
è cane ac vulpe, quem vidi, maſculus
erat
& mutus, neſcio an tales ſint omnes.
Hoc animal ingenioſiſſimum videtur natu­
ra
homini conſultò copulaſſe, quòd ſemper
natura
ſimilia ſimilibus nectere nitatur, &
morum
ſimilitudo pariat, ac retineat amici­
tiam
.
Grauis enim eſſet canis homini, ni
adeò
ſolers natura eſſet: amatur ob diligen­
tiam
& ingenium, quibus placet.
Ferociſ­
ſimi
, & robuſtiſſimi maximique ſunt in

Corſica
inſula, tum ob aërem, humido enim
creſcunt
quæ natura ſunt ſicca tum ob
exercitationem
& educationem.
Caput ha­
bent
maximum, corporis comparatione,
quod
etiam magum eſt.
Cibus, pugna, aër,
educatio
, natura illos immutant, adeò vt

ſpecie
differre videantur.
Docentur odiſſe
genera
quædam hominum, vt quondam
Rhodi
Turcas, Bezerillus Indos.
Hic erat
canis
, qui homines Indos ab Hiſpanis diſ­
cernebat
, autore Gonzalo Fernando Ouie­
do
.
Humanis carnibus maximè efferantur, &
ſenſum
ſupra naturam acuunt: vt ille doctus
eſſet
, volentes ducere, nolentes lacerare,
proſtratis
parcere.
Quod illi in Dei volun­
tatem
& indulgentiam transferunt, ego vel
cibo
humanæ carnis tribuo, vel vſui, vel
potius
dæmonum auxilio.
Neque enim pla­
cere
Deo tantam crudelitatem mihi perſua­
ſerim
.
Hic vocem pugnantium, retrahen­
tiumque
intelligebat, doctus, & digito vel
nomine
demonſtratos aggredi, lacerare,
trahere
.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index