Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
141
141
142
142
143
143
144
144
145
145
146
146
147
147
148
148
149
149
150
150
< >
page |< < of 241 > >|
1
Illud item non est mirandum, qua ratione
Tantulus ille queat tantum sol mittere lumen,
Quod maria, ac terras omnis, caelumque rigando
Compleat, & calido perfundat cuncta vapore.

Nam licet hinc mundi patefactum totius unum
Largifluum fontem scatere, atque erumpere lumen,
Ex omni mundo, quo sic elementa vaporis
Undique conveniunt, & sic conlectus eorum
Confluat, ex uno capite hic ut profluat ardor.

Nonne vides etiam quam late parvus aquai
Prata riget fons interdum, campisque redundet ?

Est etiam quoque, uti non magno solis ab igni
Aera percipiat calidis fervoribus ardor;
Opportunus ita est si forte, & idoneus aer,
Ut queat accendi parvis ardoribus ictus.

Quod genus interdum segetes, stipulamque videmus
Accedere ex una scintilla incendia passim.

Forsitan & rosea sol alte lampade lucens
Possideat multum caecis fervoribus ignem
Circum se, nullo qui sit fulgore notatus,
Aestiferum ut tantum radiorum exaugeat ictum.

Nec ratio solis simplex, & certa patescit
Quo pacto aestivis e partibus aegocerotis
Brumalis adeat flexus, atque inde revortens
Cancris ut vertat metas ad solstitialis:
Lunaque mensibus id spatium videatur obire,
Annua sol in quo consumit tempora cursu:
Non, inquam, simplex his rebus reddita causa est.

Nam fieri vel cum primis id posse videtur,
Democriti quod sancta viri sententia ponit:
Quanto quaeque magis sint terram sidera propter;
Tanto posse minus cum caeli turbine ferri.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index