Aristoteles; Strato <Lampsacenus>; Theophrastus, De coloribvs libellvs

List of thumbnails

< >
141
141 (135)
142
142 (136)
143
143 (137)
144
144 (138)
145
145 (139)
146
146 (104)
147
147 (141)
148
148 (142)
149
149 (143)
150
150 (144)
< >
page |< < (168) of 213 > >|
174168SIM. PORTII COMMENTAR. patet id. nam omnes pili à perfectione mu-
tantur, fiuntq́ue ruffi, eo quòd rurſum ali-
mentum deficiens celeriter exareſcat.
Soluit aliud problema, quare nigrarum volucrũ
pennæ proximè corpus magis nigricãt?
Cauſa autem
eadem quoniam plus habent alimenti, cùm ſint cuti
viciniores;
accidit autem id auibus nigris, quoniam
alio colore infectis id non euenit.
Amplius, intelligit
de pennis quæ generantur, ſuntq́ue breuiores:
quo-
niam vt experientia compertum eſt, vetuſtiores, quæ
que diu perdurarunt, illarum partes prope corpus
ſunt albiores.
nam cum ſub aliis pennis occultentur,
à calore extraneo &
alieno putrefit humidum, atque
iccirco albicant.
Id quoq. Ariſtoteles quinto de Ge-
neratione animalium teſtatur, cùm inquit, capillos
citius caneſcere qui integuntur, quòd plus calidi ex-
tranei habeant.
Quare nigrarum auium pennæ, aut
potius pennarum partes quæ cuti ſunt propinquio-
res albicant, vt dictum eſt, quæ ſcilicet diu durarunt:
at quæ recenter generatæ fuerunt nigricant, propter
humoris copiam.
Deinde ſoluit aliud problema, cur
pennæ quæ circa ceruices collaq́.
conſpiciuntur, mi-
nus ſunt nigræ?
Cauſa eſt, quoniam eò loci minus ſe
confert nutrimentum, cum ſit oſſeus &
neruoſus. in-
tellige id verum eſſe in ſitu pennarũ naturali, alioqui
aliter poteſt euenire, vt dictum fuit.
Et vniuerſaliter,
inquit, in omnib.
partibus, quę paucum alliciunt nu-
trimẽtum, cuiuſmodi ſunt oſſeę, cartilagineę, &
quæ
ligamentis adhærent, flaueſcunt.
Cauſam huius effe-
ctus declarat alio ſigno, quoniam pili à perfectione,
id eſt ſtatu conſiſtentiæ:
vel à perfectione pili, cùm ſci
licet iam plenè adoleuit pilus, ruffi redduntur:

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index