Aristoteles; Strato <Lampsacenus>; Theophrastus, De coloribvs libellvs

Page concordance

< >
Scan Original
151 145
152 146
153 147
154 148
155 149
156 150
157 151
158 152
159 153
160 154
161 155
162 156
163 157
164 158
165 159
166 160
167 161
168 162
169 163
170 164
171 165
172 166
173 167
174 168
175 169
176 170
177 171
178 172
179 173
180 174
< >
page |< < (168) of 213 > >|
174168SIM. PORTII COMMENTAR. patet id. nam omnes pili à perfectione mu-
tantur
, fiuntq́ue ruffi, eo quòd rurſum ali-
mentum
deficiens celeriter exareſcat.
Soluit aliud problema, quare nigrarum volucrũ
pennæ
proximè corpus magis nigricãt?
Cauſa autem
eadem
quoniam plus habent alimenti, cùm ſint cuti
viciniores
;
accidit autem id auibus nigris, quoniam
alio
colore infectis id non euenit.
Amplius, intelligit
de
pennis quæ generantur, ſuntq́ue breuiores:
quo-
niam
vt experientia compertum eſt, vetuſtiores, quæ
que
diu perdurarunt, illarum partes prope corpus
ſunt
albiores.
nam cum ſub aliis pennis occultentur,
à
calore extraneo &
alieno putrefit humidum, atque
iccirco
albicant.
Id quoq. Ariſtoteles quinto de Ge-
neratione
animalium teſtatur, cùm inquit, capillos
citius
caneſcere qui integuntur, quòd plus calidi ex-
tranei
habeant.
Quare nigrarum auium pennæ, aut
potius
pennarum partes quæ cuti ſunt propinquio-
res
albicant, vt dictum eſt, quæ ſcilicet diu durarunt:
at quæ recenter generatæ fuerunt nigricant, propter
humoris
copiam.
Deinde ſoluit aliud problema, cur
pennæ
quæ circa ceruices collaq́.
conſpiciuntur, mi-
nus
ſunt nigræ?
Cauſa eſt, quoniam loci minus ſe
confert
nutrimentum, cum ſit oſſeus &
neruoſus. in-
tellige
id verum eſſe in ſitu pennarũ naturali, alioqui
aliter
poteſt euenire, vt dictum fuit.
Et vniuerſaliter,
inquit
, in omnib.
partibus, quę paucum alliciunt nu-
trimẽtum
, cuiuſmodi ſunt oſſeę, cartilagineę, &
quæ
ligamentis
adhærent, flaueſcunt.
Cauſam huius effe-
ctus
declarat alio ſigno, quoniam pili à perfectione,
id
eſt ſtatu conſiſtentiæ:
vel à perfectione pili, cùm ſci
licet
iam plenè adoleuit pilus, ruffi redduntur:

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index