Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

Page concordance

< >
< >
page |< < of 406 > >|
1corrumpantur. Quin et cameram ſupra focum atramento
illinibant: ut atrum id pictura inductum pro fumo uideretur
Alibi reperio lignis uti ſolitos purgatis uſque ut fumo eſſent
immunes: quæ cocta nuncupabantur: eiuſque rei gratia in
lignorum appellatione iuriſconſultos cocta non uenire cenſu
iſſe: ut poſſis arbitrari focis uſos mobilibus ex ære ferro ue
prout cuiuſque res et dignitas poſtulabat.
Et fortaſſis ca
ſtrenſe id genus hominum / et duratum militia / uti ad unum
omnes erant foco minus utebantur.
Neque concedunt phyſici
ut aſſidue multo utamur igne.
Aiebat Ariſtoteles carnium
ſoliditatem in animante conſtare a frigore.
Et notarunt qui
iſta profitentur fabros qui officinis ignariis exerceantur fer
me omnes uultu et cute admodum rugoſa et criſpa reddi:
idque fieri ea re atteſtantur quod cloacas gelu planitudines et ſuc
cus quo caro fiat colliquetur igne: atque uaporibus euaneſcat.
Apud germanos et cholcoſ alibi ue ubi ignium auxilio con
tra rigores frigorum opus eſt concalefacto utuntur conclaui:
de quo ſuo dicetur loco.
Ad focum redeamus. Sunt quæ ad
foci uſum pertineant hæc: ut promptus extet: ut plures una
foueat: luminis habeat ſatis: uentorum nihil: habebit tamen
qua reſpiret ſumus: alioquin non conſcenderet.
Ergo non in
angulum: non multo intra parietem cogetur: non tamen pri
mores conuiuarum menſas occupabit.
Apertionum flabris non
uexabitur: imis faucibus ex pariete haud multo promine
bit: gula erit capaci: et a dextris ad ſiniſtram lata: excitata
ad perpendiculum: procera quoad toto ſummo capitulo fa
ſtigia omnia excellat.
Id quidem certe propter incendiorum
pericula: tum etiam ne uentus offenſis tectorum obiicibus un
das aereas inglomeret: ac uerticibus fumos retardet atque re
tundat: fumus ſponte ſua imbuto calore conſcendit: ſed inde
flammarum et foci caloribus acceleratius propellitur.
Gula igi
tur camini exceptus ueluti fiſtula coharcetur: impetuque ſe
cundantium
flammarum non ſecus atque ſonus ex tuba truditur.
Par igitur uti in tuba ſi nimium lata eſt ſurdeſcit aere obin

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index