Buonamici, Francesco, De motu libri X

Page concordance

< >
< >
page |< < of 1055 > >|
1producitur epar, aut aqua fluminis conglaciatur prius ab extremis, mox in medio, & prius in ſu­

perficie, quàm in fundo, cum alioqui tota ſimul conglaciari poſsit, quod genus mutationis ἀθρὸον
ab Ariſtotele nuncupatum eſt: altero autem modo vbi in eodem ſubiecto pars aliqua formæ con­
trahatur
, vt in eodem eſſe prius vnus albedinis gradus, mox alter vſque ad ſummum.
qua ſtante
partitione duo hæc defenduntur, primum quòd partitio ſecundum gradus habet tempus adne­
xum, ſed ea non exiſtit niſi in accidente: proptereà ſola accidentis forma tempori ſubiicitur, &
mutatio quæ fit ſecundum accidens.
Alterum verò quòd mutatio ſecundum parteis ſubiecti non
neceſſario fit in tempore, vt quanuis in diuerſis inſtantibus inter quæ cadat medium tempus ge­
neratio diuerſarum partium abſoluatur; non idcirco generatio fiat in tempore: nam forma ſub­
ſtantiæ eſt per ſe indiuidua; quare accedit inſtanti, cùm verò ex pluribus inſtantibus non fiat tem­
pus; ſequitur, vt tota forma ſubſtantiæ exiſtat in inſtanti, & proinde temporis puncto ſubſtantię
generatio perficiatur.
Quanquam non caruit ea factio rationibus efficaciſsimis quas, ne ab illis
ſine cauſſa diſcedere videamur, anteà recitare conſtituamus.
Eæ verò ſunt huiuſmodi. Nam mu­
tationem, inquiunt, inter contradicentia fieri puncto temporis.
Ortum verò eſſe mutationem in­
ter contradicentia.
Ex quo effici etiam, vt ortus fiat veſtigio temporis. Vtrunque verò per neceſ­
ſarium eſſe conſtat.
Niſi enim primùm illud ſit, inter contradicentia medium interueniat neceſſe

eſt; quandò foret tempus quo res neque eſſe, neque non eſſe dici poſſet.
Alterum verò etſi dubi­
tatum eſt, & à nobis paullò pòſt diſcutietur; attamen ſatis corroboratur auctoritate & iudicio
Ariſtotelis, a vbi concludit ortum & interitum non eſſe motum, ſed mutationem. Accedit eodem

ratio quæ ſic ſe habet.
Cuiuſque motus terminum aduenire in inſtanti. Verùm ſi ſubſtantiarum
ortum animaduertas, eum eſſe alterationis terminum perſpicies.
Vnde ſequitur ipſum quoque
puncto temporis iri abſolutum: calefit enim prius lignum; poſtquam verò calefactum fuerit, con­
buritur
& eſt ignis.
ac docuit Alexander b alterationem, ſi non admodum procedat; efficere

quale, quòd ſi promoueatur vlterius, terminari ſubſtantia.
Quare ſi proceſſus eſt alterationis ad
ſubſtantiam, nec ſine alteratione ſubſtantia producitur, planum quòd ortus eſt terminus altera­
tionis.
Præ, cùm explicaret Ariſtoteles quid eſſet inter, docebat quidem in motu eſſe inter,
non autem in ortu & interitu, idque non ſine ſumma ratione, quandoquidem motus ſit inter con­
traria
quorum eſt aliquod medium, ſed ortus & interitus ſunt inter contradicentia quæ medio
vacant.
Ob id veriſimile eſt ortum ſine tempore fieri. Poſtremò illa mutatio fit in tempore quæ
terminatur forma quæ accipit plus & minus.
Atqui ortus tali forma non terminatur: ex eo enim
quòd forma plus & minus accipit, cùm id gradatim fiat, gradibus autem ſingulis diuerſæ formæ

reſpondeant quæ tempore contrahuntur; eſt in cauſſa quoque cur eiuſmodi formæ tempore ac­
cedant.
Formam verò ſubſtantiæ neque intendi, neque remitti libentiſsimè concedam, quicquid
Auerrois aſſeclæ de hac re decernant, & palàm de elementorum formis pronuncient: itaque etiam
dicere coguntur ſucceſsionem non eſſe de conſequentibus motum, c quòd poſita ſucceſsione

non ſit motus, & contra poſito motu non ſit ſucceſsio; ſiquidem ortus ſubſtantiæ ſit mutatio; ea
verò propter elementorum formas tempore abſoluatur, auctio verò, cùm ſit adnexa ortui qui fit
ſubitò, fiat item ſubitò; nihilominus ſit motus.
Quanquam nos, vt illud conſtantiſsimè defen­
dimus, ita hoc approbare non poſſumus.
Multa item alia ſolent afferri quibus pars iſta proble­
matis confirmetur.
Sed hæc apud me pondus habent. Ex altera tamen parte ſuppetunt & loca
Ariſtotelis, & argumenta, quibus oppoſitum defendere tutò poſſe videamur.
Ipſe enim teſtatur
in primis d omnem motum in tempore fieri, vbi etiam manifeſtò perſpicitur ortum contineri.

Nam velox & tardum ſunt differentiæ motus, quatenus reſpicit tempus.
Sed hæc pertinent per
vniuerſos motus cum alterationem, tum item ortum de quo etiam ſpeciatim verba facta ſunt;
vnde exorta eſt illa ortuum differentia, quòd quidam ſunt veloces, alij tardi, complures fatales.

Ex quo illud efficitur, vt ortum quoque tempore metiamur.
Hæc eadem Philoſophus aſſerit in­
numeris aliis locis.
Neque deſunt alia multa quæ ex ipſomet Ariſtotele deprompta e poſsint

afferri in eandem ſententiam quæ breuitatis ſtudio prætermittere conſtitueram.
Nanque omnium
harum argumentationum exitum contrariæ factionis patroni vnica diſtinctione ſe inueniſſe pu­
tant, quam mox explicabimus.
Verùm quia nos interpellat Scaliger loco quodam accepto è 6.
Phyſ. f exiſtimaui non inutile fore, ſi illius recitatione experiar quantum ipſe pro hac proble­

matis parte præſtiterit.
Hęc ſunt verba Ariſtotelis. φανεζὸν οῆν̂ ο̂τι καὶ το γεγονὸς ἀνἀγκη γι­
νεθινιν πρὸτεζον, καὶ τὸ γενόμενον γεγονέναι, ὁσα δεαιρετὰ καὶ συνεχῆ. οὐ μέντοι ἀ εὶ ὃ γινεται
ᾶν̓ ἀνοτε ἐνιοτε οἷον τῶν ε̂χείνου τι ὀ̂σπερ τῆς ὀικιας τὸ θεμέλιον.
ὁμοιως δὲ καὶ ἠθι τοῦ φθει­
ρομενοὺ. εὺθὺς γὰρ ἐνυπάρχει τῷ γινομένῷ καὶ φθειρομένῳ ἂπειρον τι συνεσχεῖγε ο̂ντι.
καἰ οὐκ
ἒστιν οὒτε γινεσθαι μὴ γεγονός τι, οῦτε γεγονε̂ναι μὴ γινόμενόν τι.
ὀμοίως δἑ καὶ ἐπι τοῦ φθείρε­
σθαι καὶ τοῦ ἐφθᾶρσθαι· ἀεὶ γὰρ ε̂στὶν τοῦ μέν φθειζεσθαι τὸ ἐφθάζθαι πρότερον.
τοῦ δὲ ἐφθἀρθαι
τὸ φθεἰρεσθαι.
φανερὸν οὗν ὃντι καἰ τὸ γεγονός ὰνάγκη γίνεσθαι πρότερον, καὶ τὁ γινόμειον γε­
γονέναι.
πᾶν γὰρ μέγεθος καὶ πᾶς σχρόνος ἀεὶ διαιρετὰ. ὃστι ὲν ᾠ ἀν οῦͅ, οὐκ ἄν εικ ὡς πρώτῳ. i.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index