Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

Page concordance

< >
< >
page |< < of 303 > >|
1ſpoſitionem materiæ, vt ſi grauior, aut leuior; denſior, aut
rarior; fortior, aut imbecillior in ſe ſit.
Nam frequenter ex
ijs pendet, vt nonnulla corpora plus facilitatis ad ſe incli­
nandum acquirant ex maiori longitudine, quàm difficulta­
tis ex maiori craſſitie: Alia verò contra.
Deinde ſpectan­
dam eſſe ipſam eandem proportionem craſſitiei ad longitu­
dinem conſiderando quænam illa ſit.
Etenim quamuis con­
ſtituatur eadem proportio, in vno atque in altero, non ta­
men omnis proportio eundem effectum in illis producit.
Eadem namque eſt proportio craſſitiei vnius digiti ad lon­
gitudinem vnius cubiti atque quinquaginta digitorum ad
quinquaginta cubitorum: & tamen virga ferrea, aut lignea
ſi digitalis craſſitiei fuerit longitudinisque vnius cubiti, non
tam facilè ſuo pondere flectetur, ac lignum, vel ferrum
quinquaginta digitorum craſsitiei, totidemque cubitorum
longitudinis.
Quod ſi vnius palmæ fuerit craſsitudo, longi­
tudo verò vnius cubiti nihil difficilius videretur inflecti,
quam ſi duarum palmarum conſtitueretur craſsitudo in
longitudine bicubita.
Ad hæc proportio, quæ auget facili­
tatem, aut difficultatem inflexionis in vna ſpecie ligni, non
auget in alia ſicut non æquè in ligno, ac ferro plumbo, aut
calibe.
Quare nihil determinari poteſt quo ad hoc niſi per­
ſpecta, vt diximus diſpoſitione materiæ, variaque proportio­
ne, quæ diuerſimodè iuxta maiorem, aut minorem corpo­
rum magnitudinem operatur.
Denique vt dictum eſt de eleuatione, ac ſuſpenſione li­
gni, vel alterius corporis oblongi ſumpti ab altera tantum
extremitate, vt exemplificauimus in ſariſſa, idem dicendum
eſt de eleuatione, ac ſuſpenſione, quæ fit, vel ex ambabus
extremitatibus; vel ex medio inter illas: Nam ſi vtrinque ab
extremitatibus ſuſpendatur aliquod lignum ad paralellum
horizonti, duo quidem in illo vectes fient in ipſis extremita­
tibus fulti, ponderaque in communi puncto intermedio gra­
uitabunt tanquam in remotiſsimo ſitu ab vtriuſque fultura.
Quapropter ibidem fiet vtriuſque vectis, ſeu totius ligni in­
flexio, ſuppoſita vt diximus flexibilitate materiæ, ipſaque ce-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index