Clavius, Christoph, In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

Page concordance

< >
Scan Original
171 134
172 135
173 136
174 137
175 138
176 139
177 140
178 141
179 142
180 143
181 144
182 145
183 146
184 147
185 148
186 149
187 150
188 151
189 152
190 153
191 154
192 155
193 156
194 157
195 158
196 159
197 160
198 161
199 162
200 163
< >
page |< < (137) of 525 > >|
174137Ioan. de Sacro Boſco. Hæc namque ſola cęlum in duas partes æquales diuidet, ex propoſ. 11. lib. 1.
Thæodoſij, & conſpicuũ
55[Figure 55] quoque eſſe poteſt in ap-
poſita figura.
Verum
iſtud, quod inter vtram-
que ſuperficiem interij-
citur, nullius eſt momen
ti, ſeu quãtitatis fere re-
ſpectu totius machinæ
cæli.
Cum enim mirum
in modum diſtet à nobis
cœlum, ut poſtea dice-
mus, efficitur, ut ſi a no-
ſtro oculo, &
centro ter-
ræ duæ lineæ æquidiſtan
tes producerentur vſque
ad Firmamentum, uiſus
prorſus iudicaret illas
ibi coire propter nimiam
diſtantiam a nobis, &
ex
conſequenti nullũ pror-
ſus ſpacium cõſpiceret fere interceptum inter illas:
Quemadmodum etiam in
aliquo longo ędificio, cuius parietes interiores ſunt æquidiſtantes, uidentur
nobis propinquiores eſſe inter ſe eius parietes in fine, quàm in principio, ex
quo parietes intuemur, propter illã diſtantiã.
Multo igitur magis hoc accidet
in cælo, cum ſine comparatione multo longius diſtet.
Vnde quo ad iudicium
ſenſus optime dici poterit, nos in loco terræ, ſecluſis impedimentis montium
ac ualium, conſpicere cęli medietatem.
Quod quidem perſpicue declarãt phę-
nomena, ſeu apparẽtię cęleſtes.
Cernimus enim duo luminaria, Solem nimirũ,
atq.
Lunam, quando opponuntur per diametrum, eodem ferè tempore ſupra
Horizontẽ, alterum quidem in oriente, alterum uero in occidente:
Vel certe,
quando alterum occidit, alterum ſtatim exoriri, quod fieri nõ poſſet, ſi portio
@æli intercepta inter utramque prędictam ſuperficiem eſſet alicuius notabilis
quantitatis.
Idem etiam clariſſime ex eo apparet, quòd ubique, ſecluſis impe-
dimentis, ſupra Horizontem ſex ſigna apparent, &
ſe infra, quæ quidem oc-
cupant medietatem cęli.
Immo auctore Plinio lib. 2. cap. 13. Luna aliquando vi
ſa eſt eclipſari in puncto orientis, exiſtente Sole adhuc quodammodo ſupra
Horizontem in puncto occidentis, &
tamen tune per diametrum opponeban-
tur duo illa luminaria.
Dvabvs dictis rationibus poſſumus alias adiungere idem propoſitum
concludentes;
Terram videlicer eſſe in medio Firmamenti, ſeu totius Vniuerſi.
Quarum prima deſumpta ex Ptolem. Dict. 1. cap. 5. ſit hæc.
Si terra non eſt in medio Firmamenti, ſiue totius Vniuerſi ſita, obtinebit
11Ratio Ptole
mæi pro-
bãs terram
in medio
mũ di eſſ@.
neceſſario aliquem horum ſituum.
Aut erit in plano circuli Aequinoctialis ex
tra mundi axem:
(Nam ſi eſſet in axe mundi, & in plano Æquatoris, exiſteret
in centro mundi.)
Aut in axe mundi, & in planum Æquinoctialis circuli: Aut
deniq.
neque in plano circuli Aequinoctialis, neque in axe mundi collocabi
tur:
quos omnes ſitus plurima abſurda conſequuntur. Nam ſi in plano

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index