Casati, Paolo, Terra machinis mota : dissertationes geometricae, mechanicae physicae hydrostaticae

List of thumbnails

< >
171
171
172
172
173
173
174
174
175
175
176
176
177
177
178
178
179
179
180
180
< >
page |< < of 241 > >|
1Quare cum magis ſemper ac magis à natu­
rali ſtatu aër recedat, nil mirum ſi ſemper
extrahendi difficultas augeatur; quia æquale
incrementum raritatis ſemper paucioribus
partibus communicatum maiorem ſingulis
infert violentiam.
Ex quo patet ad eam ex­
trahendi difficultatem citiùs perueniri in va­
ſe minori, quia ſingulæ aëris particulæ ſin­
gulis antliæ ductibus plus diſtrahuntur, quàm
in vaſe maiori: nam ſi quatuor digiti ſint
ſolùm pars vaſis centeſima, primo ductu
partes 99 aëris debent inter ſe diſtribuerę
quatuor digitos ſpatij, quod ſpatium in vaſe
ampliore diſtribuebatur inter partes 999.
Hæc autem maior violentia, quam patitur
aër maximè rarus, in cauſâ eſt, cur primùm
tanto impetu irrumpat aqua, & poſtmodum
paulatim aſcendat; quò enim magis à natu­
rali ſtatu remouetur aër, ſicut vim vlterio­
rem inferenti contumaciùs reſiſtit, ita maio­
re impetu reſtituit ſeſe, & aquæ reſiſtentiam
faciliùs vincit, cum maximè aqua ad mino­
rem altitudinem euehatur; at vbi aqua adhuc
altiùs eleuanda eſt, atque aër à minori rari­
tate violentâ recedit, & hic ſegniùs ſeſe con­
trahit, & illa validiùs reſiſtit, ac proinde len­
tior quoque eſt motus aquæ paulatim aſcen­
dentis, & vas replentis.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index