Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

Page concordance

< >
< >
page |< < of 248 > >|
1aſcendat per canaliculum ſupra NO, infra NO deſcendat, neceſſe eſt, in­
tra vacuitatem.
Prætereà ſi his ſtantibus, attollatur canaliculus IE, vſque ad imam aquæ
ſuperficiem, puta vſque ad NO, tunc deſcendente Mercurio ex ſegmento
FG, ſubit aqua canaliculum impletque, tum canaliculum, tum vacuitatem,
ſiſtitque vtraque aquæ ſuperficies, tum intra, tum extra canaliculum, in ea­
dem libella, puta HM nec aſſurgit aqua per canaliculum altiùs contra mo­
rem ſolitum; ratio ex eo petitur, quòd aëris preſſio aquam per canaliculum
attollere nequeat, niſi ſimul attollat Mercurium; ſupponitur enim canali­
culus tantulum immerſus in Mercurium; hunc autem, vt dixi, attollere non
poteſt; hinc ſi canaliculus ita attollatur, vt ima illius extremitas ſit ſupra
ſuperficiem Mercurij, tunc aqua altiùs aſſurgit ſupra libellam HM, puta
in I, quia tunc inæqualis aëris preſſio ſuum effectum habet; neque ad
hunc finem Mercurius, vt ante, attollendus eſt, ſed aqua ſola; ſi demum
ex illo ſitu, quo ima baſis canaliculi ſupremæ Mercurij adhæret, & vtra­
que ſuperficies aquæ, tum in vacuitate, tum in canaliculo æquè aſſurgit in
HM, deprimas canaliculum vſque ad E, aquæ ſuperficies in vacuitate
aſcendit ſupra HM, infra quam deſcendit in canaliculo; quia ſegmentum
canaliculi immerſum Mercurio ex eo loco imi vaſis, quem occupat, extru­
dit Mercurium in vacuitatem interceptam faciliùs quàm in canaliculum,
propter anguſtias; quid mirum ergo, ſi ſuperficies aquæ in vacuita­
te aſſurgat ſupra HM, hanc enim attollit extruſus à ſegmento im­
merſo Mercurius, in canaliculo verò ſubſidente Mercurio, incu­
bans aqua etiam ſubſidit, ex his, ni fallor, reliqua facilè intelli­
getis.
Auguſtin. Cuncta hæc illam aëris preſſionem omnino evincunt, ad
quam etiam multa alia, quæ vi cuidam tractrici vulgò tribuuntur, æquè
facilè reducere poſſum.
Sic ſpongioſa corpora humorem dicuntur exuge­
re, vt panis, præſertim bis coctus, aut recens, ſpongia, pannus, terra
ſicca, pumex, aliaque hujuſmodi; nam pori ſeu meatus, quantumvis
obliqui totidem canaliculos faciunt, per quos aqua facilè aſſurgit: Vn­
de vis illa tractrix, vt omnino fictitia, rejicitur; item illa Fromondi fa­
bula, qui niſi me fallit memoria lib. 5. Meteor. cap. 2. art. 2. Vbi Conimbri­
cenſium aliorumque ſententias rejeciſſet, recurrit ad quaſdam partes aquæ
tenuiores, quæ ſurſum aſcendunt; ſed illa aqua, vbi deinde ſpongia expri­
mitur, æquè craſſa eſt atque alia, & aëre longè gravior; cur ergo aſcen­
dit?
Idem Fromondus aquam frigidiſſimam exugi negat; ſed merum men­
dacium eſt.
Antim. Sine quæſo iſtum hominem; ſufficiat à te optimè deduci, il­
los effectus, qui vulgò ſuctioni, ſeu vi tractrici tribuuntur, ad idem prin­
cipium noſtrum reduci; vt autem ad illud redeam, novum experimentum
adduco, per quod, meo judicio, mirificè confirmatur: Sit vas quodlibet
aqua plenum, admoveatur canaliculus, in ſitu perpendiculari, illico aqua
aſſurgit; appendatur in hoc eodem ſitu canaliculus, fideli bilance, aqua, quæ
ſubit, nullum momentum addit ponderi canaliculi vitrei; quod vt accura-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index