Buonamici, Francesco, De motu libri X
page |< < of 1055 > >|
1
Planum igitur, quòd etiam.
Noto illud, etiam, quia cæteræ ſpecies mutationis enumeratæ iam
fuerant, “ea ſola reſtabat quæ ad ſubſtantiam pertinebat id quod genitum eſt, prius generetur ne­
ceſſe eſt, & id quod gignitur, genitum ſit, quæcunque diuidua ſunt & continua.” Nam prius oſten­
derat Ariſtoteles id eſſe proprium mutationum quæ in continuo fiunt, è quarum numero altera­
tionem expunxerat, vtpotè, quæ ex euento diuidua foret; “vt intelligas hîc agi de mutatione ſub­
ſtantiæ per ſe, quæ propter extentionem materiæ per ſe quoque magnitudo eſt, non tamen ſem­
per id quod fit .i.
id quo tendit ipſe ortus, ſed aliud aliquando: vt ex jis quæ ſunt aliquid ipſius
vt pars aliqua quam item factum vocare conſueuit Ariſtoteles, a vt ædificij fundamentum. Si­

militer autem in eo quod corrumpitur & in eo quod corruptum eſt, nam protinus ineſt in eo
quod generatur & corrumpitur infinitum quid, cùm ſit continuum.
Neque licet, neque gene­
rari, niſi id quod genitum eſt, neque genitum eſſe, niſi id quod generatur.
Similiter autem & in
eo quod eſt corrumpi, & in eo quod eſt corruptum eſſe: ſemper enim erit corruptum eſſe prius
eo quod eſt corrumpi; eo verò, quod eſt corruptum eſſe, corrumpi.
Planum igitur quòd etiam
quod genitum eſt, prius generetur neceſſe eſt.
& id quod generatur, eſſe genitum. Omnis enim
magnitudo, & omne tempus diuidua ſunt.
Quamobrem in quo fuerit, non erit, vt in primo, ideſt,
vt in indiuiduo.” At dic mihi Scaliger, ſi omnes inimici te nobiſcum ſentire cogerent, quo, niſi hoc

loco vterentur?
Sed mitto id nunc: mitto etiam alium tuum locum ex 8. Phyſ. b vbi nil huiuſ­

modi reperitur.
Verùm mox c Ariſtoteles confert omnem motum in ortum & interitum, vt fa­

cta quadam communi notione mutationum omnium (communis etenim mutatio eſt generatio
vel ſimpliciter, vel quodammodo) doceat quietem ad omne genus mutationis pertinere.
Sed re­
deo ad diſtinctionem.
Inquiunt igitur duo primum ſignificari nomine iſto generationis, aut id
quod exprimitur τῷ γινεσθαι, ideſt, fieri, hoc autem eſt quod notat fluxum & tempus; aut etiam
id quod exponitur τῷ γενέσθαι, ideſt, factum eſſe, quod pręſefert terminum & formam ipſam,
quæ iam aduenit, hoc ſanè vltimo ſignificato ſumptam generationem puncto temporis obiri di­
cunt: at tempore abſolui alteram illam.
Verumenimuerò hanc aiunt non eſſe ſimplicem muta­
tionem; ſimplicem verò eſſe illam ſolam quæ ſubitò exiſtit; quia, ſcilicet, hæc ſola ſit ſubſtantiæ
tranſmutatio, alteram verò coniunctam eſſe dicunt, cum quibuſdam affectionibus quas præuias
noſtri προδρόμους verò διαθέσεις vocant Græci interprętes cum cęteroque παρασκευὰς, ideſt,
apparatus Ariſtoteles.
Ita fieri, vt mutatio ſubſtantiæ quæ propriè ortus eſt, ſubita ſit; quicquid
habet temporis, id obtineat beneficio præuiæ affectionis, cuius ipſa eſt affinis.
Ergo & in hunc

ſenſum accipiunt verba philoſophi; vt illa intelligatur eſſe in tempore quæ cum præuia affectio­
ne coniuncta eſt, & quoquo pacto complectitur mutationem quæ reſpiciat qualitatem: eam ve­
rò quæ eſt mutatio ſubſtantiæ ſolius, quia terminus eſt affectionis, puncto fieri temporis.
Hęc di­
ſtinctio nunc nobis ponderanda proponitur, cùm propter aſſertorum auctoritatem, tùm etiam
quòd ſatisfacere videtur obiectionibus noſtris.
In eam igitur aliqua ſuccurrunt quæ putemus
afferri poſſe ex intima quidem philoſophia deprompta, atque adeò conſentientia cum verbis
Ariſtotelicis, vt niſi vis afferatur eius dictis, ſine aliqua ſaltem animaduerſione prætereunda non
ſint.
Nam mitto illud quod' nam iudicium fuiſſet Ariſtotelis, loco illo quem nuper plenum reci­
tauimus, vbi ſingulas mutationes commemorat, de generatione ſubſtantię mentionem facit, eam
ſeorſum conſiderat, de eo quod generatur & genitum eſt, loquitur, & de hac ipſa re demonſtra­
tionem in medio ponit, rem planè incertam, immo ambiguo inuolutam relinquere: qui iſtis au­
ctoribus etiam polyonyma detrectet?
quod negotium fuiſſet rem hoc modo expedire, extremum
generationis indiuiduum eſt, quod præcedit eſt alteratio, ſiquidem iam oſtenſum fuiſſet, in alte­
ratione tempus eſſe in omni alteratione ei quod eſt alteratum eſſe, præceſsiſſe alterari, & omni
illi quod eſt alterari, præiuiſſe id quod eſt alteratum eſſe.
nec quicquam in quodam primo alte­

rari, aut alteratum fuiſſe?
Mitto hæc, inquàm: ad illa venio, vt doceam in generatione notionem
temporis ineſſe, eamque.
ſub motus definitione comprehendi quam habes 3. Phyſ. Omnes ſanè fa­
tentur in omni motu & mutatione notionem fluxus ineſſe, non omnes verò cum fluxu cogitant
tempus, ſed geminum fluxum excogitarunt, alterum in ſucceſsione poſitum, atque alterum ſu­
bitum, vt proximè ſit hoc ex hoc.
& quà ſubitus eſt, ad ortum ſubſtantiæ pertinere. Igitur mihi
videtur id quod dicitur: actum eius quod eſt in potentia, quatenus in potentia (erat autem hæc
definitio motus) ſignificare non modo hoc ex hoc, ſed ſucceſsionem in qua tempus inſumatur.
neque enim eſt actus ſimpliciter qui ſignificatur à motu; neque illius quod eſt poteſtate ſolùm,
& actus cum poteſtate coniunctus, ſed actus quidam imperfectus, neque totus ſimul quo res quæ
poteſtatem habet, non tranſmutata eſt, ſed tranſmutatur per eam quam habet poteſtatem: vnde
verbali ſignificatur, & verbo temporis præſentis exprimitur quo res inſtans indicatur, & cui præ­
teritum & factum eſſe non conueniat, eſt enim motus calefactio, non calor: & qui mouetur, calefit;
non calefactus eſt.
& ea quibus accidit vt ſimul fiant & ſint, vbi, ſcilicet, tota mutatio fit ſimul;
non motus, ſed ἐνέργειαι vocantur, d vt illuminatio & auditio, quæ generationes impropriè

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index