Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 1: Opera mechanica

Page concordance

< >
Scan Original
141 87
142 88
143
144 90
145 91
146 92
147
148
149
150 93
151 94
152 95
153 96
154
155
156
157 97
158 98
159 99
160 100
161 101
162 102
163 103
164 104
165
166
167
168 105
169 106
170
< >
page |< < (109) of 434 > >|
175109HOROLOG. OSCILLATOR. ſtabit ab A; interſectio vero rectarum B D, F E, quæ eſt
11De linea-
RUM CUR-
VARUM
EVOLUTIO-
NE.
G, cadet ultra punctum D in recta B D.
Nam concurrere
ipſas B D, F E neceſſe eſt, cum curvæ B F ad partem ca-
vam inſiſtant rectis angulis.
Quanto autem punctum F ipſi B propinquius fuerit, tanto
propius quoque puncta D, G &
E convenire apparet; ideo-
que, ſi interſtitium B F infinite parvum intelligatur, tria
dicta puncta pro uno eodemque erunt habenda;
ac præterea,
ductâ rectâ B H, quæ curvam in B tangat, eadem quoque
pro tangente in F cenſebitur.
Sit B O parallela K L, &
in hanc perpendiculares cadant B K, F L:
ſecetque F L
rectam B O in P, &
ſint puncta notata M, N, in quibus
rectæ, B D, F E, occurrant ipſi K L.
Quia igitur ratio
B G ad G M eſt eadem quæ B O ad M N, data hac dabi-
tur &
illa; & quia recta B M datur magnitudine ac po-
ſitione, dabitur &
punctum G in producta B M, ſive D
in curva C D E, quia G &
D in unum convenire diximus.
Datur autem ratio B O ad M N, ſimpliciter quidem in
Cycloide, ubi primùm omnium illam inveſtigavimus, inve-
nimuſque duplam;
in aliis vero curvis, quas hactenus exa-
minavimus, per duarum datarum rationum compoſitionem.

Nam quia ratio B O ad M N componitur ex rationibus B O
ad B P, ſive N H ad L H, &
ex B P ſive K L ad M N;
patet, ſi rationes hæ utræque dentur etiam ex iis compoſi-
tam rationem B O ad M N datum iri.
Illas vero dari in o-
mnibus curvis geometricis, in ſequentibus patebit;
ac proin-
de iis ſemper curvas adſignari poſſe, quarum evolutione de-
ſcribantur, quæque ideo ad rectas lineas ſint reducibiles.
Ponatur primò parabola eſſe A B F, cujus vertex A,
22TAB. XVI.
Fig. 2.
axis A Q.
Cum igitur lineæ B M, F N, ſint parabolæ ad
angulos rectos;
ductæque ſint ad axem A Q perpendicula-
res B K, F L;
erunt, ex proprietate parabolæ, ſingulæ
M K, N L dimidio lateri recto æquales;
& ablata commu-
ni L M, æquales inter ſe K L, M N.
Hinc, quum ratio
B G ad G M componatur ex rationibus N H ad H L, &

K L ad M N, uti dictum fuit, ſitque earum poſterior

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index