Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

List of thumbnails

< >
141
141
142
142
143
143
144
144
145
145
146
146
147
147
148
148
149
149
150
150
< >
page |< < of 491 > >|
1
Theorema 39.
Hinc ſi motus violentus, & naturalis durent æqualibus temporibus, ſpatia
vtriuſque erunt æqualia;
conſtat etiam ex dictis v.g. corpus graue, motu
naturali in libero aëre tempore duorum ſecundorum percurrit 48. pe­
des, igitur ſi moueatur ſurſum æquali tempore percurret 48. pedes per
ſe, dico per ſe; quippe ratione figuræ corporis ſecus accidere poteſt, vt
plurimùm etiam accedit ratione motus mixti ex motu centri recto, &
motu orbis circulari, de quo infrà.
Theorema 40.
Hinc, vt ſpatia vtroque motu diuerſa ſunt æqualia, ita tempora quibus de­
curruntur ſunt æqualia, & impetus acquiſitus in fine naturalis cum in­
nato eſt æqualis impetui producta in principio violenti.
Theorema 41.
Hinc tandiu durat deſcenſus mobilis proiecti ſursùm motu violento, quan­
diu durat eiuſdem aſcenſus, & tot habet gradus impetus in fine deſcenſus,
quot habet in principio aſcenſus;
eſt enim æquale ſpatium; igitur æquale
tempus; igitur æqualis vtrobique impetus.
Sed hîc duo obiici poſſunt,
primò ſagittam per lineam verticalem vibratam poſuiſſe tantùm in aſ­
cenſu 3. ſecunda, in deſcenſu verò 5. vt ſæpiùs obſeruatum eſt, teſte Mer­
ſenno;
ſecundò, ſi eodem tempore corpus graue ſursùm proiectum motu
violento aſcenderet, quo deinde deſcendit, in fine deſcenſus æqualis
eſſet ictus, ſeu percuſſio vtriuſque; cum tamen illa ſit maior, quæ infli­
gitur motu violento, vt conſtat multis experimentis.
Reſpondeo ad primum etiam teſte Merſenno globum ferreum trium
aut 4. librarum ſurſum exploſum è breuiore tormento ſed latiore, æqua­
le tempus in aſcenſu, & in deſcenſu inſumpſiſſe;
quod reuerâ ſecùs acci­
dit ſagittæ, cuius differentia aſcenſus, & deſcenſus ſenſu etiam percipi
poteſt;
tùm quia lignea materia multò leuior eſt ferro, tùm quia leuiſſi­
mæ illæ pennæ, quibus inſtruitur, motum retardant in deſcenſu;
quod
maximè confirmatur ex eo quod pluma facilè anhelitu ſurſum pellatur
ſatis veloci motu, quæ deinde tardiſſimo ſua ſponte deſcendit:
præterea
mucro ferreus, quo ſagitta armatur, ſemper præire debet, cuius rei ratio­
nem afferemus infrà;
igitur cum in aſcenſu præeat, vt præeat in deſcen­
ſu, altera extremitas ſemicirculum ſuo motu facere debet, qui certè ad
naturalem motum pertinet, altera tamen extremitas, quæ mouetur mo­
tu contrario alterius motum retardat; ad ſecundam obiectionem
reſpondebo Th.44.
Theorema 42.
Si motus violentus eſſet æquabilis, ſpatium eſſet ferè duplum illius, quod
percurritur motu naturaliter retardato, aſſumptis ſcilicet temporibus æqualibus;

cum enim motu æquabili compoſito ex ſubdupla velocitate maximæ, &
minimæ motus accelerati æquali tempore percurratur æquale ſpatium,
ſubduplum minimæ pro nihilo ferè habetur;
igitur poteſt tantùm aſſu-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index