Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
141
141
142
142
143
143
144
144
145
145
146
146
147
147
148
148
149
149
150
150
< >
page |< < of 241 > >|
1 Evanescere enim rapidas illius, & acris
Imminui supter viris, ideoque relinqui
Paulatim solem cum posterioribus signis,
Inferior multo quod sit, quam fervida signa:
Et magis hoc lunam, quanto demissior eius
Cursus abest procul a caelo, terrisque propinquat;
Tanto posse minus cum signis tendere cursum:
Flaccidiore etenim quanto iam turbine fertur
Inferior, quam sol, tanto magis omnia signa,
Hanc adipiscuntur, circum, praeterque feruntur.

Propterea fit, ut haec ad signum quodque reverti
Mobilius videatur, ad hanc quia signa revisunt.

Fit quoque, ut e mundi transversis partibus aer
Alternis certo fluere alter tempore possit,
Qui queat aestivis solem detrudere signis
Brumalis usque ad flexus, gelidumque rigorem:
Et qui reiciat gelidis a frigoris umbris,
Aestiferas usque in partis, & fervida signa.

Et ratione pari lunam, stellasque putandum est,
Quae volvunt magnos in magnis orbibus annos,
Aeribus posse alternis e partibus ire.

Nonne vides etiam diversis nubila ventis
Diversas ire in partis, inferna supernis?

Qui minus illa queant per magnos aetheris orbis:
Aestibus inter se diversis sidera ferri?

At nox obruit ingenti caligine terras;
Aut ubi de longo cursu sol extima caeli
Impulit, atque suos efflavit languidus ignis
Concussos itere, & labefactos aere multo:
Aut quia sub terras cursum convortere cogit
Vis eadem, supra quae terras pertulit orbem.

Tempore item certo roseam Matuta per oras

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index