Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

Page concordance

< >
< >
page |< < of 579 > >|
1

ſcet in fundo ipſius aquæ, quia nimirum locum non
habet libræ, aut ſiphonis operatio.
Hoc autem ſic
perſpicuum fiet: ſupponamus baſim lignei priſmatis
BG perfectè, & exquiſitè tangere fundum vaſis BC,
ſcilicèt ſi ambę ſuperficies fuerint explanatæ, & læ­
uigatæ, tunc profectò aqua FC, licèt grauior ſit ipſo
ligno minimè excurrere poterit deorsùm cùm noņ
adſit aditus inter ligni baſim BG, & fundum putei: in­
nititur igitur atque ſuſtentatur maius pondus aquę
FC à ſoliditate fundi GC eiuſdem putei, quare ne­
ceſsè eſt vt eadem aqua collateralis FC omninò quie­
ſcat, & proindè lignum EG non aſcendet ſursùm, nec
expelletur ab aqua collaterali quieſcente, quaprop­
ter habebimus libram BC non quidem conuertibilem
circa centrum G, ſed ſtabilem, & firmam, cum in ea
minimè contrarij motus deſcenſus partis GC, & aſcen­
ſus
alterius radij BG fieri poſſint ſimùl, & ſemel, vn­
de mirum non eſt lignum GE è fundo vaſis non aſcen­
dere
.
Cap. 4. poſi­
tiuam leui­
tatem noņ
dari.
PROP. LXXXI.
Vis motiua eleuans lignum in aqua eſt maius pondus colla­
teralis aquæ, quæ deſcendere posſit, & præterea mo­
tu reflexo infimam ligni baſim ſursùm
impellat.
PRæterea dico, quòd non ſufficit vt aqua collate­
ralis FC ſolummodò moueri deorsùm poſſit,
ſed oportet prętere a vt reflectatur ſursùm infrà lignum

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index