Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
171
171
172
172
173
173
174
174
175
175
176
176
177
177
178
178
179
179
180
180
< >
page |< < of 403 > >|
1videntur, & comedere, timorque illos exa­
gitat: vt enim cibi ſomnia gignunt pro
naturæ qualitate, odorati plerunque ignes,
dulces aquas, ſic pelles humores atque va­
pores mouent.
Vngulæ quoque geſtatæ tin­
nitui & vertigini conferunt.
Recentes ſeu
odore, ſeu aſpectu, canes ac feles terrent.
Dentibus magica vis ineſſe creditur: adeps
vulnera quæcunque efficaciter ſanat.
San­
guinem melli & aquæ miſtum bibunt in
nuptiis, incertum pro nectare an amuleto.
Fides ex eorum inteſtinis aſperiorem in ly­
ris ſonum edunt.
Ipſum autem animal adeò
eſt vorax, vt cùm cadauera depaſcatur, ple­
num iam ventre toto, inter duas arbores,
quæ parum inuicem diſtent aluo compreſ­
ſa emittat quod ederit, inde ad ſaginam re­
uertatur.
Sic Lithuani hominum ſunt vo­
raciſſimi.
Aut igitur potentia pellis talis
eſt, ad actum autem calore hominis dedu­
citur: aut refrigerato ventriculo id con­
tingit: ventriculus enim calore plurimo, at­
que exiguo abundans vix ſatiatur.
Roſomacha.
Sed & reuertar ad canes, nullum animal eſt
tam docile docetur venari, explorare, & ferre.
Vt eſſe ingenioſum, ſiccum eſſe oportuit: In­
genioſiores ſunt, qui caput rotundum ha­
bent, & naſum admodum depreſſum.
Do­
centur vertere veru, vt in caupona Leonis
Papiæ: nam ibi plures inſtructos videas.
Na­
tura illi odoratum acerrimum dedit: eò ma­
gni venationibus apti, parui in lectis &
obſcuro dominis ſuis blandiuntur.
Vbi feles
ſepultus ſit, vel ſi illius pellem ſiccam inue­
nerint, reuoluunt ſe: delectantur enim
odore mortuæ, quàm viuam oderunt.
Pu­
treſcentem tamen refugiunt: odor enim
ſiccæ carnis cùm putruerit, illis grauis eſt,
hominibus autem omnis.
Iracundum ani­
mal eſt, & non ſecus ad homines rixis
aſſuetum.
Accurrit enim ſpontè ad pugnan­
tes
, fugientes atque clamantes inſequitur,
& vrget, quamvis omninò incognitos.
No­
larum ſtrepitu atque tubarum clangore, tum
aſinorum rudentium voce, aliiſque multis
magnis ſonis vlulant: hæc autem vox illis
fletus eſt, ob iræ impatientiam.
Quàm etiam
ob cauſam lunam inſpicientes latrant &
vlulant, quòd ſe ab illa contemni exiſti­
ment, at que id ægrè ferant.
Sic enim &
pueri, & mulieres, cùm vlciſci iniurias
nequeunt, plorant.
Quum membrum
oſſeum ſit, ne ventrem vrina conſper­
gant, mingentes pedem eleuant.
Indicio
eſt, quòd nec fœminæ, nec catuli id fa­
ciunt.
Nam fœminis nullum eſt membrum,
catulis verò adeò molle, vt verſus terram
flecti poſſit, atque ſic meiendo haud ven­
trem conſpurcant.
Sagacitate tanta ſunt,
vt ceruum laſſum in gregem fugientem ab
aliis ſeligant, vt fatigatum vexantes ſtimu­
lanteſque faciliùs aſſequantur.
Venantur fermè ſponte, docentur explo­
rare.
Quidam odore aues explorant, quos ſa­
gaces dicunt, vulgus brachos: alij lepores &
ceruos, qui primùm retinent nomen.
Sunt
& retiarij, qui intuitu terrent perdices, ac
coturnices, donec retibus capiantur.
Com­
mune omnibus canibus eſt domum tueri,
oblatrare aduenis, & perſequi pauperes, &
qui laceris veſtibus ſunt.
Inſtruuntur ſen­
ſim ad ferendum: primò proiecto pane,
ſed ſicut parêre imperanti, & ad ſe vocan­
ti cogatur: pòſt panis pyxidi clauo includi­
tur, vt cùm panem famelicus inuaſerit, py­
xidem forat vocatus, ne panem relinquat.
Senſim verò à clauo panis aufertur, vt tan­

dem conſuetudine pyxidem clauo modicè
capto referat.
Sic tandem ferrum reportat,
eademque ratione lapides, & quicquid eſt
difficillimum.
Tandem aquis tabella immitti­
tur cum pane, inde clauus cum pane: eadem
induſtria panis clauo adiicitur muro infixo,
vt canis non ceſſet, donec clauum eruerit.
In omnibus fame opus eſt magiſtra, iuxta
Perſianum illud:
Venter negatas artifex ædi voces.
Modus quo
canes docen­
tur ferre.
Semeſtri ſpatio temporis ſic canem eru­
diui, vt nec puer docilior videri poſſet, aut
ad mandata promptior, cùm nutus ipſos
intelligerent.
Et quamvis totum in docentis
induſtria ſit repoſitum, eliguntur tamen pi­
loſi, ac pilo minimè recto, ſed tenui atque
molli, tum prono: ingenioſiores hi viden­
tur, & patientiores laborum, ac magis obe­
dientes, qui & parum latrant, vt melitei
gratiores, nullius tamen vſus ob paruita­
tem.
Certa non eſt canum magnitudo, nec
ingenium, nec color vnus, nec vox.
Alij bo­
ues fermè æquant, magnitudine, alij muri­
bus non ſunt maiores, muti alij, alij clamoſi,
alij vlulant etiam.
Rubei, candidi, ruffi, nigri,
varij, alij obeſi, alij curſores, alij macilenti,
rudes alij, ac quaſi ruſtici, alij manſueti, cru­
deles, alij feroces, timidi alij, & quidem
apti ad omnia, ſeu ſenſibus, ſeu ingenio va­
leant.
Ita denique nihil moribus & va­
rietate hominum diſcrimina, adeò æmula­
tur vt canis.
Verùm quidam præferunt elephantes, âlij

cercopithecos canicos canibus, induſtria &
ſagacitate.
Elephantem vidiſſe ſe refert Ar­
rianus, qui cùm in auribus bina haberet
cymbala, promuſcide alternatim ea tange­
bat ad rhythmum, ſaltabatque pro rhythmi
ratione, cæteris eum imitantibus, choream­
que ducentibus.
Iidem tanguntur miſericor­
dia, & regem adorant, & iuramentum no­
runt & exigunt, & ſydera venerantur, & ſui
miſeret: agnoſcunt ſeſſorem, & vltionem
expetunt ab his, à quibus iniuſtè vexantur,
& nihil ad humanitatem deeſſe ei videtur,
præter ſermonem, quum multi etiam ho­
mines bruti & diſciplina, & moribus ipſis
elephantis magis videantur.
Vidimus nos
elephantem reginæ Mariæ Bohemorum, fi­
liæ Caroli Quinti Cæſaris, iuuenculum, an­
num ſcilicet agentem decimum tertium:
nam florent circiter annum ſexageſimum,
viuunt ad ducentos certè: referunt pluri­
mi, ad trecentos, quod verum exiſtimo,
ſed rarò: velut in hominibus, quorum
etſi ſit plerunque longiſſima vita octogin­
ta annorum, viuunt tamen aliqui rariſ­
ſimo exemplo ad centum viginti, plures
tamen excedunt octoginta.
Is igitur adeò
docilis erat, vt ſeſſorem ſuum planè non
ſecus, quàm homo alius intelligeret.
Im­
perabat, admonebat, vno verbo opus tan­
tùm erat.
Inter reliqua cùm aſcendere vellet,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index