Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

Page concordance

< >
< >
page |< < of 241 > >|
    <archimedes>
      <text>
        <body>
          <chap n="5">
            <p type="main">
              <s id="s.001403">
                <pb xlink:href="079/01/217.jpg" pagenum="168"/>
              Evanescere enim rapidas illius, & acris
                <lb/>
              Imminui supter viris, ideoque relinqui
                <lb/>
              Paulatim solem cum posterioribus signis,
                <lb/>
              Inferior multo quod sit, quam fervida signa:
                <lb/>
              Et magis hoc lunam, quanto demissior eius
                <lb/>
              Cursus abest procul a caelo, terrisque propinquat;
                <lb/>
              Tanto posse minus cum signis tendere cursum:
                <lb/>
              Flaccidiore etenim quanto iam turbine fertur
                <lb/>
              Inferior, quam sol, tanto magis omnia signa,
                <lb/>
              Hanc adipiscuntur, circum, praeterque feruntur.</s>
              <s id="s.001404">
                <lb/>
              Propterea fit, ut haec ad signum quodque reverti
                <lb/>
              Mobilius videatur, ad hanc quia signa revisunt.</s>
              <s id="s.001405">
                <lb/>
              Fit quoque, ut e mundi transversis partibus aer
                <lb/>
              Alternis certo fluere alter tempore possit,
                <lb/>
              Qui queat aestivis solem detrudere signis
                <lb/>
              Brumalis usque ad flexus, gelidumque rigorem:
                <lb/>
              Et qui reiciat gelidis a frigoris umbris,
                <lb/>
              Aestiferas usque in partis, & fervida signa.</s>
              <s id="s.001406">
                <lb/>
              Et ratione pari lunam, stellasque putandum est,
                <lb/>
              Quae volvunt magnos in magnis orbibus annos,
                <lb/>
              Aeribus posse alternis e partibus ire.</s>
              <s id="s.001407">
                <lb/>
              Nonne vides etiam diversis nubila ventis
                <lb/>
              Diversas ire in partis, inferna supernis? </s>
              <s id="s.001408">
                <lb/>
              Qui minus illa queant per magnos aetheris orbis:
                <lb/>
              Aestibus inter se diversis sidera ferri? </s>
              <lb/>
            </p>
            <p type="main">
              <s id="s.001409">At nox obruit ingenti caligine terras;
                <lb/>
              Aut ubi de longo cursu sol extima caeli
                <lb/>
              Impulit, atque suos efflavit languidus ignis
                <lb/>
              Concussos itere, & labefactos aere multo:
                <lb/>
              Aut quia sub terras cursum convortere cogit
                <lb/>
              Vis eadem, supra quae terras pertulit orbem.</s>
              <lb/>
            </p>
            <p type="main">
              <s id="s.001410">Tempore item certo roseam Matuta per oras
                <lb/>
              </s>
            </p>
          </chap>
        </body>
      </text>
    </archimedes>