Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

Table of figures

< >
< >
page |< < of 360 > >|
1tum, quàm Galileum: atque idcircò ſi ille quidem Pa­
ralogiſmum admiſerit, incidiſſe te, recidiſſeque
40[Figure 40]
in cundem: ac oſtendere vel ex ea ſola ratiocina­
tione tua, quæ relata eſt articulo XXXIII. quemad­
modum ex tuis principiis demonſtrare liceat, ſi
velocitates ſicut ſpatia ſint, fore vt totum, & pars
eodem, aut æquali tempore percurrantur. Aſſumptâ
ergo, quæ illeic, lineâ, ideò probas ſpatium DE,
eodem tempore tranſcurri, quo SD; quia cùm AD
dupla ſit ipſius AS, & AE ipſius AD, neceſſe ſit ve­
locitatem in D duplam eſſe velocitatis in S, & veloci­
tatem in E velocitatis in D. Cùm & aliunde, velo­
citas per totam DE dupla ſit velocitatis per totam
SD; quatenus quodlibet ſpatium incœptum ab A,
& terminatum inter D, & E, duplum eſt alterius
ſpatii, quod ſit item incœptum ab A, & terminatum
inter S, & D; Dico aut te inde nihil conclude­
re, aut ſic licere argumentari.
Si DE, & SD, eodem tempore percurruntur, quia veloci­
tas à D in E, dupla eſt velocitatis ab S in D.
Igitur, AD, & AS, eodem tempore percurrentur, quia
velocitas, ab A in D dupla eſt velocitatis ab A in S.
Et ſimiliter, AE, & AD eodem tempore percurrentur;
quia velocitas ab A in E, dupla eſt velocitatis ab A in D.
Ac rurſus, quia vt velocitas per totam DE dupla
eſt velocitatis per totam SD, ita velocitas per totam
SD debet eſſe dupla velocitatis per totam PS, & ve­
locitas per totam PS, velocitatis per aliud vlterius di­
midium, acita porrò, quantum licebit ſubdiuidere ad
vſque punctum A, ſicque demum velocitas per totam

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index