Stevin, Simon, Mathematicorum hypomnematum... : T. 4: De Statica : cum appendice et additamentis, 1605

Table of Notes

< >
< >
page |< < (175) of 197 > >|
175175*DE* T*ROCHLEOSTATICA*. ſurſum in G; itemq́ue B G, F E donec ſeſe interſecent in H; atqueipſas in-
terſecet I K parallela contra D C.
His ita diſpoſitis, ajo eſſe I K ad K H, ut
pondus ab F manu ductum ad datum B;
itemq́ue ut H I ad I K, (quæ in exem-
plis unius trochleæ, quale hoc eſt, perpetuò æquantur, quia continuatam C D
in H occurrere neceſſe eſt;
angulumq́ue G H I angulo G H C æquari) ſic
pondus quod à manu F ad id quod ſuſtinetur à C.
has potentias ob cauſas
jam expoſitas itidem in unius trochleæ exemplo æquari manifeſtum eſt, ſingu-
233[Figure 233] lis quippe ponderis ſemiſſem perferentibus;
ponderis inquam, cujus ad datum
pondus ratio ſit, per 5 conſectarium 1 partis additamenti ad Staticam, quæ H K
ad H I.
Sed fune ductorio hoc obliquo circa duas pluresvé trochleas voluto, uni-
verſa item ponderum ratio cognoſcetur.
Etenim, dicis gratia, ſecunda figura
omninò ſimilis effingatur ſecundæ figuræ primi exempli, tantum hoc uno di-
verſæ ſint, quod manus F hîc obliquè &
in latus ſurſum trahat. Iam igitur per
5 conſectarium 1 partis hujus Additamenti quantum ponderis ſingulis funibus
cedat manifeſtè liquet.
Cujus declarationi exemplum tale eſto. Recta ex qua
pondus dependet ſurſum educitor in G ut B G, tumq́ue F E continuata, ſe-
cet infinitam B G in H.
& à puncto I ſuprema trochlea dependeat, unde
ad H adjungatur recta H I, cui inter F H &
G H parallela agatur K L.
His poſitis, ajo ut K H ad L H, ſic pondus à manu ſuſtentatum ad pondus

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index