Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

List of thumbnails

< >
171
171
172
172
173
173
174
174
175
175
176
176
177
177
178
178
179
179
180
180
< >
page |< < of 248 > >|
Prætereà ſi his ſtantibus, attollatur canaliculus IE, vſque ad imam aquæ
ſuperficiem
, puta vſque ad NO, tunc deſcendente Mercurio ex ſegmento
FG
, ſubit aqua canaliculum impletque, tum canaliculum, tum vacuitatem,
ſiſtitque
vtraque aquæ ſuperficies, tum intra, tum extra canaliculum, in ea­
dem
libella, puta HM nec aſſurgit aqua per canaliculum altiùs contra mo­
rem
ſolitum; ratio ex eo petitur, quòd aëris preſſio aquam per canaliculum
attollere
nequeat, niſi ſimul attollat Mercurium; ſupponitur enim canali­
culus
tantulum immerſus in Mercurium; hunc autem, vt dixi, attollere non
poteſt
; hinc ſi canaliculus ita attollatur, vt ima illius extremitas ſit ſupra
ſuperficiem
Mercurij, tunc aqua altiùs aſſurgit ſupra libellam HM, puta
in
I, quia tunc inæqualis aëris preſſio ſuum effectum habet; neque ad
hunc
finem Mercurius, vt ante, attollendus eſt, ſed aqua ſola; ſi demum
ex
illo ſitu, quo ima baſis canaliculi ſupremæ Mercurij adhæret, & vtra­
que
ſuperficies aquæ, tum in vacuitate, tum in canaliculo æquè aſſurgit in
HM
, deprimas canaliculum vſque ad E, aquæ ſuperficies in vacuitate
aſcendit
ſupra HM, infra quam deſcendit in canaliculo; quia ſegmentum
canaliculi
immerſum Mercurio ex eo loco imi vaſis, quem occupat, extru­
dit
Mercurium in vacuitatem interceptam faciliùs quàm in canaliculum,
propter
anguſtias; quid mirum ergo, ſi ſuperficies aquæ in vacuita­
te
aſſurgat ſupra HM, hanc enim attollit extruſus à ſegmento im­
merſo
Mercurius, in canaliculo verò ſubſidente Mercurio, incu­
bans
aqua etiam ſubſidit, ex his, ni fallor, reliqua facilè intelli­
getis
.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index