Vitruvius; Philandrier, Guillaume, Gvlielmi Philandri Castilionii ... In decem libros M. Vitruuii Pollionis de architectura annotationes, 1544

List of thumbnails

< >
171
171 (153)
172
172 (154)
173
173 (155)
174
174
175
175 (157)
176
176 (158)
177
177 (159)
178
178 (160)
179
179 (161)
180
180 (162)
< >
page |< < (157) of 430 > >|
175157IN LIB. V.
EX Decem & ſeptem phthongis (Proslambanomenos
enim in Tetrachordis non recipitur) cóstituuntur Tetra-
chorda quin, hypaton, meſon, ſynemmenon, DieZeugme-
non, &
hyperboleon. Quæ cum in tribus modulationum
generibus, harmonico, chromatico, &
diatonico, duobus
tonis &
hemitonio perſiciantur, diſſimiles tamen habent
interuallorum diſpoſitiones.
Primum quidem ab hypate
hypaton, ad hypaten meſon deſignatur.
Secundum ab hy-
pate meſon ad meſen.
Tertium à meſe ad neten ſynemme-
non.
Quartũ à parameſe ad neten dieZeugmenon. Quin-
tum à nete dieZeugmenon ad netẽ hyperboleon.
Ea autem
omnia in harmonia fiunt duabus dieſibus &
ditono, In
chromate duobus hemitoniis &
trishemitonio, in diato-
no, hemitonio &
duobus tonis. Ita magnitudine quidem
peræquantur, ſed interuallorum distantia, ſunt diſſimilia.
IN DIATONO VERO TONVM. In
manuſcripto exemplari quod Bononiæ in.
D. Saluatoris
Bibliotheca vidimus, deſunt hæ quatuor dictiones, &
re-
cte quidem.
Eam ſcripturam ſequũtur quidam codices, ip-
ſi impreſſi.
CAP. QVINTVM.
X ORDINE AD DISDIA-
e # PASON.
Idest ita fabricata ſint vaſa, vt
collocata cum tacta fuerint, reddant ſympho-
niarum differentias omnes, ideſt, Diateſſaron, Diapente,
Diapaſon, Diapaſon &
Diateſſaron, Diapaſon & Dia-
pente, &
Disdiapaſon, idest ratione interualli ſeſquiter-
tia, ſeſquialterà, dupla, dupla ſeſquitertia, dupla

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index