Casati, Paolo, Terra machinis mota : dissertationes geometricae, mechanicae physicae hydrostaticae

List of thumbnails

< >
171
171
172
172
173
173
174
174
175
175
176
176
177
177
178
178
179
179
180
180
< >
page |< < of 241 > >|
1
LXXVIII
Indicatur
cauſa eo­
rum, quæ in
allato expe­
rimento con
tingunt.
LXXIX
Aquæ tu­
multuantis
cauſa expli­
catur.
Gal. Sed quid illud eſt, quod tantum
aſcendentis aquæ tumultum, bullas, atque
ſpumam excitat?
An quia colli anguſtias
prætergreſſa aqua à plurimis aëris particulis
totius vaſis latitudinem occupantibus quaſi
in fruſta diſcerpitur, dum ſingulæ aliquid
liquoris ad ſe rapere conantur?
An verò quia
tanto impetu ſeſe contrahit aër, vt.
ſpiritus
aquæ admiſti cogantur ita rareſcere, vt in­
termiſti aqueis particulis & bullas & ſpumam
creent?
An veròquia aër ipſe non planè ho­
mogeneum corpus eſt, ſed alias habet par­
tes alijs ad raritatem proniores, atque adeò
inæquali impetu attractæ aqueæ particulæ
diſtrahuntur, atque tumultum excitare vi­
dentur?
Quàm varias autem corporum om­
nium expirationes aër excipiat, atque inui­
cem permiſceat, nemo eſt Philoſophus, qui
ignoret; & argumento eſt ipſa naturalis re­
ſpirandi facultas, quæ licet aërem promiſcuè
attrahat in pulmones, minùs tamen profi­
cuum expiratione reijcit, retentis vtiliori­
bus particulis, quas cum ſanguine commi­
ſceat, vt per arteriam venoſam in ſiniſtrum
cordis ventriculum deſcendentes elaboren­
tur in ſpiritus vitales primùm, ac deinde ani­
males.
Quod ſi quis in cubiculo eodem diu­
tiùs maneat, neque liceat aut libeat apertis

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index