Descartes, René, Renati Des-Cartes principia philosophiae

List of thumbnails

< >
171
171
172
172
173
173
174
174
175
175
176
176
177
177
178
178
179
179
180
180
< >
page |< < of 334 > >|
1meatus, aliâ materiâ ſolidiori repletos, intelligimus;
&sfiguram obtinent ſphaericam, quae omnium mini­
mum habet ſuperficiei, pro ratione molis ſub ſe con­
tentae, ut Geometris eſt ſatis notum.
Et praeterea,
quamvis ſit permagna diſparitas inter ipſorum exigui­
tatem & magnitudinem alicujus ſideris, haec tamen
ex parte compenſatur, eo quòd non vires ſingulorum
ex iſtis globulis, ſed plurium ſimul, iſtius ſideris viri­
bus opponantur.
Cùm enim illi cum aliquo ſidere
circa centrum S rotantur, tenduntque omnes, nec
non etiam iſtud ſidus, ut ab S recedant, ſi vis inde
recedendi, quae eſt in ſidere, ſuperet vires ſimul junctas,
quae ſunt in tot ex iſtis globulis, quot requiruntur ad
ſpatium quod ſidus occupat replendum: tunc ipſum
recedet ab S, efficietque ut iſti globuli in locum ſuum
deſcendant; & contrà, ſi illi plus habeant virium,
ipſum verſùs S expellent.
CXXIII.
Quomodo globuli coe­
leſtes integro aliquo
ſidere ſolidiores eſſe
poſſint.
25
30
5
10
15

Fieri enim etiam facilè poteſt, ut ſidus N multò plus
habeat virium ad perſeverandum in ſuo motu ſecun­
dùm lineas rectas, quàm globuli materiae coeleſtis
ipſum circumjacentes, etiamſi minùs materiae tertii
elementi in eo contineatur, quàm ſecundi, in tot ex
iſtis globulis, quot requiruntur ad ſpatium ipſi aequale
occupandum.
Quia cùm ſint à ſe mutuò disjuncti, &
varios habeant motus, quamvis junctis viribus in illud
agant, non poſſunt tamen omnes ſuas vires ita ſimul
jungere, ut nulla earum pars inutilis fiat: contrà
autem omnis materia tertii elementi, ex quâ maculae
hoc ſidus involventes aerque ipſum ambiens compo­
nuntur, unam tantùm maſſam facit, quae cùm tota
ſimul moveatur, tota etiam vis, quam habet ad

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index