Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

Page concordance

< >
< >
page |< < of 248 > >|
    <archimedes>
      <text>
        <body>
          <chap>
            <p type="main">
              <s id="s.001999">
                <pb pagenum="172" xlink:href="025/01/176.jpg"/>
              tè fiat, ſuſpendatur canaliculus tenui filo pendulo ex brachio extremo bi­
                <lb/>
              lancis; ita vt deorſum ire non poſſit, ſed tantùm parum immergatur in
                <lb/>
              ſuperficiem aquæ ſubjecto vaſe contentæ; occludaturque ſupremum os ca­
                <lb/>
              naliculi cera, aut ſuilla veſica, antequam immergatur, ac deinde immerſum
                <lb/>
              illius pondus accuratè appendatur, admoto ſcilicet iuſto pondere oppoſitæ
                <lb/>
              lanci; poſteà verò aperiatur acu ſupremum os prius obſtructum; aſſurgit
                <lb/>
              illico aqua per canaliculum, licèt nihil ponderis prorſus accedat: Illa igi­
                <lb/>
              tur aquæ portio, quæ per canaliculum aſcendit, dicto filo pendulo non
                <lb/>
              ſuſtinetur, ſed ab alio principio, eoque applicato; ſcilicet ab aëre com­
                <lb/>
              preſſo; hoc experimentum, ſi accuratè fiat, rem iſtam evincit. </s>
            </p>
            <p type="main">
              <s id="s.002000">
                <emph type="italics"/>
              Chryſocom.
                <emph.end type="italics"/>
              </s>
              <s id="s.002001"> Sed vnde hujuſmodi aëris compreſſionem eſſe putares? </s>
            </p>
            <p type="main">
              <s id="s.002002">
                <emph type="italics"/>
              Auguſtin.
                <emph.end type="italics"/>
              </s>
              <s id="s.002003"> Huic tuo quæſito faciam ſatis; ſi dixero ex duplici capite pro­
                <lb/>
              venire, Primò, ex admixtione vaporis & halitus; cùm enim noſter aër purus
                <lb/>
              non ſit, multa hujuſmodi habet admixta, vnde illius compreſſio ſequitur.
                <lb/>
              </s>
              <s id="s.002004">Secundò, ex pondere ſupremi aëris incubantis: fieri enim non poteſt, quin
                <lb/>
              aër ſubjectus inde compreſſus evadat. </s>
            </p>
            <p type="main">
              <s id="s.002005">
                <emph type="italics"/>
              Chryſocom.
                <emph.end type="italics"/>
              Eſt quod multa opponam. </s>
              <s id="s.002006">Primò, totus aër gravitat gra­
                <lb/>
              vitatione communi; ne igitur pars inferior in ſe ipſum gravitare dica­
                <lb/>
              tur, dicendum videtur. </s>
              <s id="s.002007">Superiorem aëris tractum in inferiorem non
                <lb/>
              gravitare. </s>
            </p>
            <p type="main">
              <s id="s.002008">
                <emph type="italics"/>
              Auguſtin.
                <emph.end type="italics"/>
              </s>
              <s id="s.002009"> Dare non poſſum totum aëra gravitatione communi gravi­
                <lb/>
              tare in quodlibet corporis ſubjecti punctum; nec enim vllum centrum
                <lb/>
              gravitatis commune habet, quod iis dumtaxat gravibus competit (de
                <lb/>
              phyſico loquor) quorum tota vis gravitationis per vnicam lineam à præ­
                <lb/>
              dicto centro ductam exeritur ; corpus liquidum, vt aqua, & ſpirabile, vt
                <lb/>
              aër, niſi contineantur in vaſe, per Cylindros deorſum, parallelos, gra­
                <lb/>
              vitant; ſcilicet ad ſenſum; cùm alioquin omnes Cylindri gravitationis
                <lb/>
              versùs idem centrum eant; vnde paralleli eſſe non poſſunt; equidem ſe­
                <lb/>
              cundùm eundem Cylindrum gravitatio omnium partium, quæ illum
                <lb/>
              componunt, ita communis eſt, vt omnes ſimul in corpus ſubjectum gra­
                <lb/>
              vitent, & ſingulæ ſupra ſingulas ſubjectas immò ſupra eandem ſubjectam
                <lb/>
              omnes ſuperiores, in eodem tamen Cylindro; cogita lapidem lapidi ſuppo­
                <lb/>
              ſitum, ſubjectus enim omnes ſuperiores ferre cenſetur. </s>
            </p>
            <p type="main">
              <s id="s.002010">
                <emph type="italics"/>
              Chryſocom.
                <emph.end type="italics"/>
              </s>
              <s id="s.002011"> Tota igitur illa gravitatio reducitur in lineas; ſinguli enim
                <lb/>
              Cylindri ſunt totidem lineæ; linea autem, aut nihil, aut parum ponde­
                <lb/>
              ris habet; nulla igitur inde compreſſio, aut certè modica; quid enim
                <lb/>
              tam parvi ponderis vis efficeret: ponamus enim Cylindrum aqueum da­
                <lb/>
              tæ baſis & altitudinis pendere vnam libram; ſupponamus item aquæ gra­
                <lb/>
              vitatem eſſe ad gravitatem aëris vt 1000. ad 1. haud dubiè Cylindrus aë­
                <lb/>
              ris æqualis pendit tantùm vnam milleſimam partem vnius libræ; igitur
                <lb/>
              ſi 1000. hujuſmodi Cylindros ita diſponas, vt vnus alteri imponatur, om­
                <lb/>
              nes ſimul vnam libram pendent; cùm autem in infinitum contrahi baſis
                <lb/>
              poſſit, & in eadem proportione creſcere altitudo, certè habebis Cylindrum
                <lb/>
              petitæ cujuſlibet altitudinis, qui vnam libram pendat, licèt ad lineam non­
                <lb/>
              dum redactus, ſeu contractus ſit. </s>
            </p>
          </chap>
        </body>
      </text>
    </archimedes>