Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 241 > >|
    <archimedes>
      <text>
        <body>
          <chap n="5">
            <p type="main">
              <s id="s.001410">
                <pb xlink:href="079/01/218.jpg" pagenum="169"/>
              Aetheris auroram defert, & lumina pandit:
                <lb/>
              Aut quia sol idem, sub terras ille revertens
                <lb/>
              Anticipat caelum radiis accendere tentans:
                <lb/>
              Aut quia conveniunt ignes, & semina multa
                <lb/>
              Confluere ardoris consuerunt tempore certo,
                <lb/>
              Quae faciunt solis nova semper lumina gigni.</s>
              <s id="s.001411">
                <lb/>
              Quod genus Idaeis fama est e montibus altis
                <lb/>
              Dispersos ignis orienti lumine cerni
                <lb/>
              Inde coire globum quasi in unum, & conficere orbem.</s>
              <s id="s.001412">
                <lb/>
              Nec tamen illud in his rebus mirabile debet
                <lb/>
              Esse, quod haec ignis tam certo tempore possunt
                <lb/>
              Semina confluere, & solis reparare nitorem:
                <lb/>
              Multa videmus enim, certo quae tempore fiunt
                <lb/>
              Omnibus in rebus.</s>
              <s id="s.001413"> florescunt tempore certo
                <lb/>
              Arbusta, & certo dimittunt tempore florem.</s>
              <s id="s.001414">
                <lb/>
              Nec minus in certo dentes cadere imperat aetas
                <lb/>
              Tempore, & inpubem molli pubescere veste,
                <lb/>
              Et pariter mollem malis demittere barbam.</s>
              <s id="s.001415">
                <lb/>
              Fulmina postremo, nix, imbres, nubila, venti,
                <lb/>
              Non nimis incertis fiunt in partibus anni.</s>
              <s id="s.001416">
                <lb/>
              Namque ubi sic fuerunt causarum exordia prima,
                <lb/>
              Atque uti res mundi cecidere ab origine prima,
                <lb/>
              Consequa natura est iam redeunt ex ordine certo.</s>
              <lb/>
            </p>
            <p type="main">
              <s id="s.001417">Crescere itemque dies licet, & tabescere noctes:
                <lb/>
              Et minui luces, cum noctes augmina sumant,
                <lb/>
              Aut quia sol idem sub terras, atque superne,
                <lb/>
              Imparibus currens amfractibus aetheris oras
                <lb/>
              Partit; & in partis non aequas dividit orbem:
                <lb/>
              Et quod ab alterutra detraxit parte, reponit
                <lb/>
              Eius in adversa tanto plus parte relatus:
                <lb/>
              Donicum ad id signum caeli pervenit, ubi anni
                <lb/>
              Nodus nocturnas exaequat lucibus umbras.</s>
              <lb/>
            </p>
          </chap>
        </body>
      </text>
    </archimedes>