Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 1: Opera mechanica

Page concordance

< >
Scan Original
141 87
142 88
143
144 90
145 91
146 92
147
148
149
150 93
151 94
152 95
153 96
154
155
156
157 97
158 98
159 99
160 100
161 101
162 102
163 103
164 104
165
166
167
168 105
169 106
170
< >
page |< < (110) of 434 > >|
176110CHRISTIANI HUGENII æqualitatis; liquet rationem B G ad G M fore eandem quæ N H
11De linea-
RUM CUR-
VARUM
EVOLUTIO-
NE.
ad H L;
& dividendo, B M ad M G, eandem quæ N L
ad L H, ſive M K ad K H;
nam L H, K H pro eadem
habentur, propter propinquitatem punctorum B, F.
Data
autem eſt ratio M K ad K H, dato puncto B;
quoniam
tam M K, quam K H dantur magnitudine;
nam M K
æquatur dimidio lateri recto, K H vero duplæ K A.
Dataque
etiam eſt poſitione &
magnitudine recta B M. Ergo & M G
data erit, adeoque &
punctum G, ſive D, in curva R D E;
quod nempe invenitur productâ B M uſque in G, ut ſit
B M ad M G ſicut {1/2} lateris recti ad duplam K A.
Et ſic quidem, adſumptis in parabola A B F aliis quotli-
bet punctis præter B, totidem quoque puncta lineæ R D E,
ſimili ratione, invenientur;
atque hoc ipſo lineam R D E
geometricam eſſe conſtat, unáque proprietas ejus innoteſcit,
ex qua cæteræ deduci poſſunt.
Ut ſi inquirere deinde veli-
mus, quanam æquatione exprimatur relatio punctorum
omnium curvæ C D E ad rectam A Q:
ducta in hanc perpen-
diculari D Q, vocatoque latere recto parabolæ A B F, a;
A K, b; A Q, x; Q D, y. Quoniam ratio B M ad M D,
hoc eſt, K M ad M Q, eſt ea quæ {1/2} a ad 2 b, eſtque ipſa
K M = {1/2} a, erit &
M Q æqualis 2 b. Eſt autem M A = {1/2}
a + b.
ergo A Q ſive x æqualis 3 b + {1/2} a. Unde b = {1/3} x
-{1/6} a.
Porro quoniam, ſicut quadratum M K, hoc eſt, {1/4} a a
ad quadratum K B, hoc eſt, a b, ita qu.
M Q, hoc eſt,
4 b b ad qu.
Q D; erit qu. Q D, ſive y y = {16b3/4}. Ubi, ſi in
locum b ſubſtituatur {1/3} x - {1/6}a, quod illi æquale inventum eſt,
fiet y y = 16.
cub. {1/3} x - {1/6} a diviſis per a. Ac proinde {27/16} a y y
= cubo ab x - {1/2} a.
Accipiatur A R in axe parabolæ = {1/2} a;
eritque R Q = x - {1/2} a.
Curvam igitur C D ejus naturæ eſſe
liquet, ut ſemper cubus lineæ R Q æquetur parallelepipedo,
cujus baſis qu.
Q D, altitudo {27/16} a; ac proinde ipſam para-
boloidem eſſe, cujus evolutione deſcribi parabolam A B ſu-
pra oſtendimus;
cujus nimirum paraboloidis latus rectum æ-
quetur {27/16} lateris recti parabolæ A B.
tunc enim hujus latus
rectum æquale fit {15/27} lateris recti paraboloidis, quemadmo-
dum ibi fuit deſinitum.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index