Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

List of thumbnails

< >
141
141
142
142
143
143
144
144
145
145
146
146
147
147
148
148
149
149
150
150
< >
page |< < of 491 > >|
1mi ſubduplum maximæ; igitur velocitas motus ſit æqualis maximæ, haud
dubiè ſpatium duplum percurretur.
Theorema 43.
Hinc benè à naturâ inſtitutum fuit impetum naturalem innatum ſemper
conſeruari;
alioqui violentus eſſet æquabilis, igitur nunquam deſineret:
quantum abſurdum! quale incommodum &c.
Theorema 44.
Eadem eſt ratio ſeu proportio ictuum, & percuſſionum, quæ integrorum
ſpatiorum quæ ſcilicet toto motu percurruntur in aſcenſu & deſcenſu, v. g.
corpus graue cadens ex data altitudine 48 pedum æqualem ictum infli­
git in fine deſcenſus, & in principio aſcenſus, quo ſcilicet ad eandem
altitudinem aſcenderet;
probatur, quia æqualis acquiritur impetus in
deſcenſu alteri, qui deſtruitur in aſcenſu, aſſumptis dumtaxat ſpatiis illis
æqualibus;
igitur æqualis eſt in fine deſcenſus, in quo eſt totus acquiſi­
tus, atque in principio aſcenſus, in quo nullus eſt deſtructus:
ad id verò,
quod dicebatur ſuprà de ſagitta, cuius ictus maior eſt initio aſcenſus,
quàm in fine deſcenſus non diffiteor;
quia materia ſagittæ, tùm lignea
tùm plumea motum ſatis ſuperque retardat, vt differentia ictuum ſenſu
ipſo percipi poſſit; quæ tamen nulla perciperetur in aſcenſu deſcenſu­
que globi ferrei.
Theorema 45.
Hinc reiicies Galileum, & alios eius ſectatores qui volunt impetum corpori
impreſſum deſtrui tantùm ab aëre;
quod pluſquàm falſum eſſe comper­
tum eſt, vt demonſtrauimus ſuprà Th. 20. quaſi verò non adſit aliqua
cauſa neceſſaria deſtructiua, ſcilicet impetus innatus;
hinc etiam eum­
dem reiicies, qui vult numquam fieri poſſe, vt motu naturaliter accelera­
to tanta acquiratur velocitas, quanta imprimitur in motu violento;
vult
enim motum acceleratum tranſire in æquabilem, cuius contrarium de­
monſtrauimus ſuprà Th. 131, l. 2. igitur cum creſcat ſemper velocitas,
nullus eſt finitus gradus, quem tandem non aſſequatur; immò vt dictum
eſt in præcedenti Th. aſſumptis æqualibus ſpatiis, impetus, qui eſt in
principio aſcenſus, æqualis eſt cum eo, qui eſt in fine deſcenſus.
Diceret fortè aliquis cadentem globum ex altiſſimæ turris apice de­
clinare à perpendiculari antequam terram feriat, vt conſtat ex multis
experimentis;
igitur præualet tandem reſiſtentia aëris: ſed reſpondeo id
tantùm accidere propter currentem illac aëris tractum; alioquin non
eſſet potiùs ratio, cur in vnam partem declinaret, quàm in aliam.
Theoroma 46.
Non eſt eadem ratio ictuum, ſeu percuſſionum, quæ eſt ſegmentorum in­
tegri ſpatij;
v.g. in ſubduplo ſpatij ſegmento non eſt ſubduplus ictus, ſit
enim ſpatium integrum motus vîolenti OH, & principium motus ſit
in O, finis in H;
accipiatur ſegmentum OM, quod eſt quaſi ſubduplum O
H, ictus in M non eſt profectò ſubduplus ictus in O, ſed tantùm in L, vt

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index