Casati, Paolo, Terra machinis mota : dissertationes geometricae, mechanicae physicae hydrostaticae

Page concordance

< >
< >
page |< < of 241 > >|
1feneſtris nouum aërem alijs vtilibus ſpiritibus
imbutum excipere, ſatis experitur, quantum
aërem inter & aërem interſit.
Hinc vix poſ­
ſum aliquando non ſubridere, cum diuerſa­
rum gentium mores aut corporis habitum
viribus è cælo dimiſſis tribui audio ab ali­
quibus, qui vbi caloris aut frigoris mentio­
nem fecerint, illicò propoſitæ quæſtioni ſe
feciſſe ſatis exiſtimant.
Cauſa tamen iņ
promptu eſt, cum ex vitalium atque anima­
lium ſpirituum diuerſitate alia atque alia cor­
poris habitudo, ingenium, mores profici­
ſcantur; ſpiritibus autem fabricandis noņ
vltimo loco inſeruit aër, quem inſpiramus;
hic verò pro regionum varietate alias atque
alias recipit ex tellure expirationes.
Quarę
non facilè mihi perſuadere poſſum vas ali­
quod omninò homogeneis aëris particulis
impleri; atque adeò, ſi per vim rareſcant,
inæqualiter etiam eas rareſcere, atque inæ­
qualem ſubire violentiam oportet: & quod
hinc ſequitur, inæquali impetu ſeſe poſtmo­
dum contrahant, neceſſe eſt.
LXXX
Eiuſdem̨
experimenti
extenſio: &
eorum, quæ
accidunt,
cauſæ indi­
cantur bre­
uiter.
Guld. Huic inæquali particularum rari­
tati ego pariter plurimum tribuendum cen­
ſeo; cum enim vas Recipiens primùm aquâ
repletum fuerit, & antliæ impoſitum, faci­
is erat initio antliæ agitatio, ſed demum eò

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index