Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

List of thumbnails

< >
171
171
172
172
173
173
174
174
175
175
176
176
177
177
178
178
179
179
180
180
< >
page |< < of 316 > >|
1
Primò. quidem falſum aſſumit cum dicit: elementa à ſe
ipſis actiuè non moueri, sed & aliis extrinſecis, perindeac ſi
nihil ab extrinſeco, & ab intrinſeco ſimul moueri possit: prin­
cipium enim extrinſecum elementa mouens, ab illis principium
intrinſecum à quo moueantur, non excludit: in lapide, quod
ex ſuperiore loco deorſum violentia truditur, eſt vtrunque prin
cipium, quod extrinſecus vim infert, ac trudit; est & lapidis
natura quæcumque ſit illa; quæ lapidem deorſum ſpontè du­
cit, ergo & extrinſecum principium, domeſticum, at que intrin­
ſecum principium ſecum tolerat.
Falſum est etiam id quod constantissimè affirmauerat,
dum dixerat: corpora naturalia habere principium, vt mo­
ueantur passiuum; quia facultatem habent, & c.
non enim
propter eam ſolam facultatem, qua elementa moueri poſſunt,
eadem principium habent, vt moueantur, ſed propter vim
agendi mouentem, naturalia corpora habent, vt ab eadem
mouendi facultate moueantur.
Falſum est etiam id, quod dixerat: philoſophum non ha­
bere principium, vt alium philoſophum faciat, sed tantum vt
ipſæ fiat philoſophus: Cum experientia rerum magistra, nos
doceat: bonum citharœdum non niſi à bono citharœdo fieri,
& bonum philoſophum non niſi à bono philoſopho fieri, vt Theo­
phraſtus ab Ariſtotele, Ariſtoteles à Platone, & Plato à
Socrate didicit: & boni poſteriores philoſophi à bonis priori­
bus philoſophis facti fuerunt.
Huc afferri quam aptissimè
poteſt illud, quod veteri prouerbio fertur.
Boni corui bonum
ouum.
Philoſophus itaque, qui aptus eſt natura ad philoſo­
phiam, non ſolum habet principium, vt ipſæ fiat philoſophus,
sed etiam vt alium philoſophum faciat: poſt quam ipſæ prius
factus eſt philoſophus: ideo Aristoteles libro primo Diuino-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index