Buonamici, Francesco, De motu libri X

List of thumbnails

< >
171
171
172
172
173
173
174
174
175
175
176
176
177
177
178
178
179
179
180
180
< >
page |< < of 1055 > >|
1dicuntur. a atqui generatio non eſt energia, ſed motus. Nec de generatione idem dicere licet, ac


de illuminatione & viſione, quòd ſicut illuminatur pellucidum, & illuminatum eſt, & videt ocu­
lus, & vidit: ita quoque ſubſtantia fiat & facta ſit.
Neque enim ratio par eſt vtriuſque mutatio­
nis: proptereà quòd non licet ante vltimum punctum temporis quo illuminatus eſt aër, dicere
aërem illuſtrari; nihil enim actus, ſeu luminis ab aëre contrahitur ante illud punctum; aut ſi
fortè, per accidens, ex lucidi corporis appropinquatione.
Quocirca dicitur luceſcere, quemad­
modum ex eius diſceſſu adueſperaſcere, quæ profectò ſignificant motum & ſucceſsionem in aëre
per accidens, per ſe verò in corpore lucido, ex cuius præſentia & abſentia quæ cum tempore fit,
luceſcit & adueſperaſcit.
At per ſe ſubſtantia generatur, & cùm generatur, nondum eſt, & è ſemi­
ne fit animal, nec dum factum eſt, & plantam produci dicimus & animal in vtero generari, neque
eſſe tum plantam, aut animal.
neque illi vocem vllam attribuimus quæ mutationem generis al­
terius indicet.
quis enim alterari ſemen in vtero dicat? quis alterari ranam dum
D
a. 1. Phyſ.
T. c. 62.
E
F
a 5. Phyſ.
T.8.
b Simp. 1.
de cęlo.
G
c Sueſſa­
nus.
d 4. Phyſ.
T. 130.
H
e Phyſ.
T.96. 119.

7. Phyſ.
T. 32.
T. 59.
A
a 2. Poſt.
B
b T.24.
c T. 25.
C
D
d 9. Met.
c. 6.
a 1. de cęlo.
E
-eodem corpore ſæpe
Altera pars viuit; rudis eſt pars altera tellus?
Neque perfectionem ſuam generatio ad alterius motum aſſequitur. Ob eamque. rem demon­
ſtrauit Ariſtoteles b non eſſe idem punctum, quo res fit, & quo facta eſt, non autem quo res al­


teratur, & quo facta eſt, vt oſtendere debebat, ſi id quod vltimo antecedit, ad qualitatem, non ad
ſubſtantiam pertineret, & cauſſam eius ſucceſsionis à natura ſubſtantiæ petiit quæ propter ma­
teriam eſt diuidua, non autem à natura qualitatis.
Erat autem neceſſarium, vt cui primò diuiſio­
nis cauſſa competeret, illi etiam primò tempus adſcriberetur.
Cùm ergo diuiſionis cauſſa prius
ſubſtantiæ quam qualitati tribuatur; planum quòd tempus item mutationi ſubſtantiæ & ortui,
priuſquam alterationi concedendum.
Ad ſubſtantiam verò priuſquam ad qualitatem pertinere
diuiſionem patet, quia ſubſtantia intrinſecus extenta eſt propter materiam in qua eſt dimenſio.
Neque eadem eſt ratio in eo quod illuminatur, & eo quod generatur; nam, quod illuminatur,
vniuerſam poteſtatem è veſtigio amittit, quòd hęc nititur ſola priuatione: ſed poteſtas ad formam
ſubſtantiæ actu contrario fundatur.
Idcircò requiritur expulſio formæ veteris, & apparatus qui­
dam habilitatis, quam quis neget ad ſubſtantiam pertinere?
aliter ſit àc ſiquis nauigandi diſcipli­
nam quærat, & eat ad philoſophos.
Hęc verò tempore comparatur. Sic ratio par non eſt vtriuſ­
que mutationis.
Dices fortaſſe ſub motu contineri ortum non per ſe, ſed cum affectione coniun­
ctum.
Proptereà Simplicium aliquando ſtatuiſſe, c ortum temporis puncto fieri, & tempus in­

ſumi in motibus præuiarum affectionum.
Sic quoque demonſtrationem ab Ariſtotele conſtitutam

eſſe de ortu cum affectione coniuncto.
Quàm id falſum habendum ſit, & ea quæ nuper conſcri­
pſimus, & quæ mox ſubiiciemus, facillimè oſtendent.
Nam primùm ipſe motus, necnon eius de­
finitio ſunt communia ad vnum.
At iam dictum eſt eorum attributa peti à partibus. Quare quen­
admodum
motus eſt actus mobilis generatim ſumpti, ſic motus ad locum eſt actus mobilis ad
locum, vt tale eſt ſpeciatim: & augmentatio actus augeſcentis, quatenus huiuſmodi, conſimili­
ter alteratio & affectio.
Ita ergo & generatio, actus generabilis, quatenus generabile eſt. Ergo &
ſeorſum actus ille imperfectus pertinebit ad generationem, & ſucceſsio igitur eandem per ſe co­
mitabitur.
Tùm prętereà quoniam Ariſtoteles ſæpiſsimè nugaretur. d Nam frequentiſsimè, cùm

docet motum eſſe in tempore, poſtquam de alteratione meminiſſet & ortu, eorum rationem ſem­
per habet ſeparatim, & ſingulas mutationes recenſet ſeorſum.
Et profectò ſi ortus eſſet in tem­
pore propter affectiones & alterationem, ſat habuiſſet, ſi alterationem ſolam commemoraſſet;
aut ſaltem nos monuiſſet propter ambiguitatem generationis, quam'nam generationem ibi acci­
peret.
Quin aliquando, cùm demonſtraret e tempus aliquid eſſe motus, admonuit nos, ne cape­

remus motum à mutatione ſeiunctum.
intelligo verò mutationem illam, de qua iam dictum fuit

quæ comprehenditur ſub definitione motus, & ab energia ſeparatur.
Talis igitur mutatio, qua­
tenus huiuſmodi, eſt in tempore.
Ergo ex analytico præcepto omnis talis mutatio. Talis autem
eſt generatio ſubſtantiæ.
Ita etiam docens omnem motum eſſe diuiduum, meminit de ortu & in­
teritu, f in eisque. partem quandam fieri teſtatus eſt, quandam verò eſſe factam. Prętereà conclu­

ſit.
Si puncto temporis aliquid fieret, genitum eſſet abſque eo, quòd gigneretur: fieret item ſimul
& factum eſſet, vt planè perſpicias, non eandem eſſe rationem ortus & illuminationis.
Ex quo,
ſi in alio puncto fit res, in alio facta eſt, & inter duo puncta tempus intercedit; generatio quoque
fiet in tempore.
Etiam paullò poſt g apertiſsimè teſtatur de omni mutatione, eam in tempore

fieri, ſub qua neceſſe eſt item comprehendi generationem, niſi dicamus eam eſſe ex ordine perfi­
cientium, quod non opinor, cùm obeatur cum deſtructione oppoſiti.
Talis autem ratio ſic com­
mouit Simplicium, vt parùm ſibi conſtitiſſe videatur.
Nam cùm olim ipſe dixiſſet, tempus, ſcili­
cet, quod in generatione ponitur, ad pręuias affectiones attinere, is demum h generationem tem­

pore abſolui docuerit, & quanuis ἀθροά mutatio dicatur, τὸ ἀθρόον οὐ κατὰ τὸ ἅχρονον, ideſt,
quod confertim eſt, non quòd è veſtigio fiat; verùm quòd vniuersè & omni ex parte foret, idem

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index