Cardano, Geronimo, Opvs novvm de proportionibvs nvmerorvm, motvvm, pondervm, sonorvm, aliarvmqv'e rervm mensurandarum, non solùm geometrico more stabilitum, sed etiam uarijs experimentis & observationibus rerum in natura, solerti demonstratione illustratum, ad multiplices usus accommodatum, & in V libros digestum. Praeterea Artis Magnae, sive de regvlis algebraicis, liber vnvs abstrvsissimvs & inexhaustus planetotius Ariothmeticae thesaurus ... Item De Aliza Regvla Liber, hoc est, algebraicae logisticae suae, numeros recondita numerandi subtilitate, secundum Geometricas quantitates inquirentis ...

Page concordance

< >
Scan Original
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
81
82
83
84
85
86
87
88
89
90
91
92
93
94
95
96
97
98
99
100
< >
page |< < of 291 > >|
1at uero cum in concauam partem incidit retineri neceſſe eſt: atque ita
pondus non amplius deſcendit, rota ſiſtitur, malleus manet immo­
bilis: ſpatia ergo quæ ſunt inter cauitates ſunt ſecundum magnitu­
dinem proportionis numerórum horarum, uel ad ſex, uel ad duode­
cim, uel ad uiginti ­
182[Figure 182]
quatuor terminan­
tium.
Ita quod, gra­
tia exempli, ſit iam
in cauitate a duode­
cimę horæ uncus, di
uidam circulum to­
tum in duas partes
æquales, quia in ſin
gulis medietatibus
propoſitum eſt, duo
decim facere cauita­
tes pro unco retinen­
do.
Et quia in una­
quaque medietate o­
portet, ut pulſent ho
ræ lxxviij, & præterea ſint ibi ſex ſpatia cauitatum, quarum ſingulæ
contineant, gratia exempli, duo ſpatia unius ictus, ut certius retinea
tur uncus, erunt igitur ſpatia omnia nonaginta: diuidemus ergo me­
dietatem circuli utranque in nonaginta partes æquales incipiendo
ab a, & dabimus b primæ horę quod ſpatium eſt unius tantum par
tis ex nonaginta, poſt deſcribemus c cauitatem duarum partium,
ita ubi ictum unum dederit uncus, retinebitur in c, pòſt accipiemus
duo ſpatia, & ſint ſignificata d litera, poſt quę faciemus cauitatem e:
& ita uncus bis cadet in d, & pulſabunt duo ictus, & pòſt retinebi­
tur uncus in e.
Et poſt accipiam ſpatium trium partium, quod ſit f,
& poſt deſcribam cauitatem g duarum partium, atque ita procedam
uſque ad duodecim.
Ex quo manifeſtum eſt pondus quod agit rotam uolæ non de­

ſcendere, niſi dum horæ pulſant, ſecus quieſcere.
Cor^{m}. 1.
Secundum, quòd deſcendit illud pondus plus & minus, iuxta

proportionem numeri horarum, ita quod quando pulſabit una ho
ra parum ualde deſcendet, cum ſex horæ ſexcuplo magis, cum duo­
decim adhuc longè magis, id eſt duplo plus quàm cum pulſant
ſex horæ.
Cor^{m}. 2.
Secunda conſtructio hanc habet rationem: Cum n rota indicis
coniuncta fuerit rotæ, quæ transfert malleum, neceſſe eſt ut unà

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index