Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Page concordance

< >
Scan Original
171 165
172 166
173 167
174 168
175 169
176 170
177 171
178 172
179 173
180 174
181 175
182 176
183 177
184 178
185 179
186 180
187 181
188 182
189 183
190 184
191 185
192 186
193 187
194 188
195 189
196 190
197 191
198 192
199 193
200 194
< >
page |< < (170) of 760 > >|
176170PHYSICORVM ARIST. qui principium unum faciunt, ut Anaxagoras, hoc dixerint
modo.
Atuerò nihil eorum, quæ natura, ſecũdumq́; naturã
fiunt, ordine uacat:
natura nanq; uniuerſis eſt ordinis cauſa:
at infinitum, nullam rationem habet ad infinitũ: omnis uerò
ordo, ratio eſt.
Infinito autẽ quieſcere tempore, deinde ali-
quando moueri, huiusq́;
differentiã nullam cur nunc magis,
quàm prius, nec ullum ordinem eſſe, nõ eſt profectò ipſius
opus naturæ:
nam id, quod natura fit, aut ſimpliciter ſeſe ha
bet (ut ignis ſurſum natura fertur, &
nõ interdum ſurſum,
interdum non ſurſum) aut rationẽ habet, ſinon ſimpliciter
ſe habet, eodemq́;
modo. Quocirca præstabilius eſt, rem ita
ſeſe habere, ut Empedocles, et ſi quis alius ita dixit, interdũ,
inquã, quieſcere, interdum moueri:
talem enim ordinẽ iam
quendam habere uidetur.
Verùm & eum, qui ita dicit, nõ ſo
lùmid dicere, ſed ipſius cauſam etiã afferre, &
non ponere,
neq;
cẽſere ullam ſine ratione ſententiã, ſed aut inductionẽ,
aut demonstrationem afferre oportet:
ipſo enim quæ ſunt
ſuppoſita, nõ ſanæ cauſæ ſunt:
neq; hoc erat concordiæ, uel
diſcordiæ eſſe, ſed illius quidẽ cõgregare, huius autẽ diſgre
gare officium eſt.
Quòd ſi inſuper aßignauerit ipſum, in-
terdum dicendum eſt &
in quibus ſic fit: ceu eſſe apud nos
aliquid, quod congregat homines, amicitiã, inquam, &
eſſe
etiam aliquid, quod inimicos ſeiungit, inimicitiam, inquam,
hoc enim &
in ipſa toto eſſe ſupponit, in quibuſdam enim
ſic eſſe uidetur.
Per æqualia uerò ita fieri tẽpora, alicuius
indiget rationis.
Omnino autem hoc principium ſufficiens
eſſe putare, ſemper, inquam, eſſe ſic aut fieri, non rectè ſeſe
habet:
ad quod Democritus cauſas naturales reducit ſic, in-
quiens, &
prius fiebat. Ipſius autem ſemper non quærere
principium cenſet, in quibuſdam hoc rectè dicens, in

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index