Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

Page concordance

< >
< >
page |< < of 241 > >|
1 Aetheris auroram defert, & lumina pandit:
Aut quia sol idem, sub terras ille revertens
Anticipat caelum radiis accendere tentans:
Aut quia conveniunt ignes, & semina multa
Confluere ardoris consuerunt tempore certo,
Quae faciunt solis nova semper lumina gigni.

Quod genus Idaeis fama est e montibus altis
Dispersos ignis orienti lumine cerni
Inde coire globum quasi in unum, & conficere orbem.

Nec tamen illud in his rebus mirabile debet
Esse, quod haec ignis tam certo tempore possunt
Semina confluere, & solis reparare nitorem:
Multa videmus enim, certo quae tempore fiunt
Omnibus in rebus.
florescunt tempore certo
Arbusta, & certo dimittunt tempore florem.

Nec minus in certo dentes cadere imperat aetas
Tempore, & inpubem molli pubescere veste,
Et pariter mollem malis demittere barbam.

Fulmina postremo, nix, imbres, nubila, venti,
Non nimis incertis fiunt in partibus anni.

Namque ubi sic fuerunt causarum exordia prima,
Atque uti res mundi cecidere ab origine prima,
Consequa natura est iam redeunt ex ordine certo.

Crescere itemque dies licet, & tabescere noctes:
Et minui luces, cum noctes augmina sumant,
Aut quia sol idem sub terras, atque superne,
Imparibus currens amfractibus aetheris oras
Partit; & in partis non aequas dividit orbem:
Et quod ab alterutra detraxit parte, reponit
Eius in adversa tanto plus parte relatus:
Donicum ad id signum caeli pervenit, ubi anni
Nodus nocturnas exaequat lucibus umbras.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index