Cavalieri, Buonaventura, Geometria indivisibilibvs continvorvm : noua quadam ratione promota

Table of handwritten notes

< >
< >
page |< < (156) of 569 > >|
176156GEOMETRIÆ quoties, BD, ſecta eſſe ſupponitur, exceptis tamen extremis, vt ex.
gr. ipſa, CI, in qua parte, CI, quæin recta, CI, feparari debuiſ-
ſent per lineas, AEC, AFI, in puncta, C, I, partibus, BE, FD,
reſpondentia degenerauerunt.
Dico quæcunque demonſtrantur in
linea, BD, circa quadrata, vel rectangula, illi, vel illius partibus ap-
plicata, verificari de omnibus quadratis totius figurę, BADC, ſiue
partium eiuſdem figuræ per dictas lineas conſtitutarum, ſiue de re-
ctangulis ſub eiuſdem partibus.
Vtex gr. quia in 3. Propoſ. lib. 2.
11Vide D.
Defin. 8.
huius.
Elem.
oſtenditur rectangulum ſub, BD, DF, æquari rectangulo
ſub, BFD, cum quadrato, FD, ſic dico verum eſſe rectangula ſub
101[Figure 101] figura, ABCD, &
figura, ADI, æquari re-
ctangulis ſub figuris, ABIF, ADIF, cum om-
nibus quadratis figuræ, ADIF, ſi enim aliam
vtcunque duxerimus regulæ, BD, parallelam,
vt, HO, ſecantem lineas, AC, in, M, &
, A
I, in, N, verum eſſe comperiemus rectangulum,
HON, æquari rectangulo, HNO, cum qua-
drato, NO, &
idem in cęteris regulę, BD, pa-
rallelis in figura, ABCD, ductis reperiemus,
ergo verum erit rectangula illa ſimul collecta, ideſt rectangula ſub fi-
22Coroll. 4.
huius.
gura, ABID, &
figura, ADI, æquari rectangulis ſub figuris, AB
I, ADI, cum omnibus quadratis, ADI, quod 3.
Propoſit. 2. lib.
Elem. reſpondet.
Similiter ſi ſupponamus, BF, bifariam ſecari in, E, cui adiunga-
tur, FD, ſuppoſuerimus etiam lineam, AC, bifariam ſecare quam-
libet omnium linearum figuræ, ABI, regula, BD, ſupradictarum,
quarum ſingulis aditur, quę in directum manetin figura, ADI, ve-
luti Propoſ.
6. oſtenditur rectangulum, BDF, cum quadrato, FE,
æquari quadrato, ED, ita hic ad modum ſuperioris oſtendemus re-
ctangula ſub figura, ABID, &
, ADI, cum omnibus quadratis fi-
guræ, ACI, æquari omnibus quadratis figuræ, ACD, quod re-
ſpondet Prop.
6. eiuſdem lib. Conſimiliter reliqua demonſtrabimus,
vnde iuxta I.
Propoſ. Secundi Elem. colligemus.
A. COROLLARII SECTIO I.
_R_Ectangula ſub figura indiuiſa, ABID, & ſub diuiſa, ACD, per
lineam, AI, æquari rectangulis ſub indiuiſa, ABID, &
ſub
partibus diuiſæ, quæ ſunt, ACI, AID.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index