Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

List of thumbnails

< >
171
171
172
172
173
173
174
174
175
175
176
176
177
177
178
178
179
179
180
180
< >
page |< < of 360 > >|
1AE repenetur dupla velocitatis per totam AD, & ve­
locitas per totam AD velocitatis per totam AS; Dico
aut te nihil concludere, aut ſic licere ratiocinari.
Si DE, & SD eodem tempore percurruntur, quia velo­
citas per totam DE, dupla eſt velocitatis per totam SD.
Igitur, AD, & AS eodem tempore percurrentur, quia
velocitas per totam AD dupla eſt velocitatis per totam AS.
Et ſimiliter, AE & DA eodem tempore percurrentur,
qui velocitas per totam AE, dupla eſt veloci tatis per to­
tam AD.
Quo, & non aliomodo Galileus, & ego ratiocina­
ti ſumus.
Adderem concludi eodem planè modo, per­
curri AF triplum, AG quadruplum, &c.
tempore eo­
dem, quo eandem AD; verùm res deductu perfacilis
eſt, iuxta ea quæ pari ratione deducis ſequentibus
articulis; & eſt iam aliunde tempori parcendum.
IN ARTICVLOS XIII. XIV. XV. XVI. XVII. XVIII. De
Poſtulato Galilei, Circa motum ſuper æque altis,
non æquè inclinatis planis.
Tranſeo igitur ad numerum xiv. in quo cùm initio, at­
que in fine Galilei Poſtulatum veriſimile potiùs, quàm aut per
ſe euidens, aut ex euidentibus demonſtratum, cum eodem G
lileo agnoſcis, candide omninò facis: ſed id planè ſufficit, vt
cætera quoque, quæ ab eodem Galileo ex illo Poſtulato inferun­
tur, veriſimilia tantum, & minimè demonſtrata cenſeantur:
eumque proinde nobis de motu accelerato, non ſcientiam (vt
eam vocat) ſed opinionem tantum tradidiſſe, quod ſolùm con­
cludo.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index