Aristoteles; Strato <Lampsacenus>; Theophrastus, De coloribvs libellvs

List of thumbnails

< >
171
171 (165)
172
172 (166)
173
173 (167)
174
174 (168)
175
175 (169)
176
176 (170)
177
177 (171)
178
178 (172)
179
179 (173)
180
180 (174)
< >
page |< < (170) of 213 > >|
176170SIM. PORTII COMMENTAR. hulceribus & tuberculis, & attritu ligni ſellæ, ac eiuſ
modi;
quæ rectè videntur adiicienda. Sed vt ad con-
textum accedamus, dat cauſam alterius problematis,
cur pili qui enaſcuntur in animalibus iuga ferentib.
ſunt albi, & non prius nigri. dico eos pilos, qui in par
tibus iugo attritis, puta ceruice, &
collo ſubnaſcun-
tur.
non enim loquitur de totis animalibus, quando-
quidem Ariſtoteles &
libro de Hiſtoria, & quinto de
Generatione animalium docet, hominem ſolum ca-
neſcere, &
equum: in cæteris id non conſpici, niſi ad-
modum parum.
Cauſa autem eſt, quòd humidum
quod ad pili generationem conferebat eo loco &
ali-
mentum excoquitur, hoc eſt à nimio calore exhauri-
tur, prius quàm nigreſcat.
atque hinc apparent albi.
Sed quæres, quî fit quòd eadem videatur eſſe cauſa
coloris albi &
ruffi? Dicam. ruſfus gignitur, quando
humidum quidem reſiccatur à calore naturali, ſed nõ
penitus.
cùm verò calor qui fit ex attritione ſit calor
extraneus, exiccat omnino calorem, producitq́ue pi-
lum album.
nam quòd attritio ſit cauſa caloris, docet
id Ariſtoteles primo Meteororum.
ex diutino itaque
attritu fit locus ſiccior, &
excoquitur vndiquaque
humidum, hinc ſequitur albedo.
quòd autem exacta
excoctio humidi ſit cauſa albedinis, indicio eſt cinis,
qui planè conſumpto calore, &
albus conſpicitur, &
amariſsimus eadem de cauſa eſt, vt Ariſtoteles teſta-
tur, &
nos ſuprà declarauimus. Atenim inquies, oleũ
fit album, &
tamen remanet humidum. Cui reſpon-
det Ariſtoteles in Problematibus, ob id eſſe album,
quia relinquitur aër, qui ſua luciditate albedinem in-
ducit, abſumpto ſicco terreo.
Quæres rurſum, quare
caro ſoli expoſita nigreſcat?
Reſpondeo, quòd præ ni-
mia ſiccitate terreum illud &
aqueum ſibiinuicẽ

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index