Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 248 > >|
1
Auguſtin. Nulla eſt in hoc difficultas, & valde miror, te in hoc ar­
gumento diutiùs hærere; in qua enim proportione decreſcit pondus, de­
creſcit reſiſtentia; id eſt, in qua proportione contrahitur baſis Cylindri
comprimentis, contrahitur & Cylindri compreſſi: nempe, vt ſe habet
comprimens Cylindrus, cujus baſis eſt vt quatuor, ad Cylindrum com­
preſſum baſis vt quatuor, ita ſe habet Cylindrus baſis 2.ad Cylindrum ba­
ſis vt 2.ejuſdem ſcilicet altitudinis.
Chryſocom. Quis, quæſo capiat, tantam preſſionis vim, quam haud du­
biè immane pondus incubantis aëris omninò efficeret, etiam ſi demus,
aëris gravitatem eſſe ad gravitatem aquæ vt 1. ad 1000. aut etiam ſi vis,
duplo, vel triplo minorem; porrò aëra parum admodum compreſſum eſſe,
vel ex eo probatur argumento, vt aiunt, ad hominem, quod tantulum aquæ
dumtaxat elevet.
Auguſtin. In hoc ſaltem hallucinaris, quòd eandem aëris gravitantem
vbique eſſe ſupponas, quod tamen à veritate prorſus alienum eſt, nempe
aër inferior gravior eſt, quia compreſſior, in quacumque voles ratione;
cùm enim aëris altitudinem certam neſciamus, ſuper hoc, niſi tantùm in
genere, aliquid definire nequimus; quòd autem modicam vim preſſionis,
ſeu potiùs compreſſionis aëris ex eo probes, quòd modicus ſit illius effe­
ctus, aqua ſcilicet per canaliculum aſſurgens, rectè, meo judicio, non de­
ducis; cùm etiam aër exterior compreſſus, per ſupremum os canaliculi per­
vij eam vim retundat; minùs tamen; vnde alia preſſio prævaleat neceſ­
ſe eſt.
Chryſocom. Immò tu potiùs hallucinaris, Auguſtine, licèt enim retun­
dat, repellatque humorem per caniculum aſſurgentem aër compreſſus, per
eundem ſcilicet canaliculum ſuam vim exerens; quia tamen vires preſſio­
nis ſunt vt anguli, ſeu coni preſſionum, de quibus ante, haud dubiè preſſio
intra canaliculum vix eſſet millecupla alterius, ac proinde milleſimam
tantùm effectus, ſcilicet elevationis partem impediret, quæ reverà ſub ſen­
ſum non cadit.
Auguſtin. Sentio vim hujus argumenti, cui ſolvendo vix parem me ſen­
tio; immò alia duo mihi veniunt in mentem, quæ non parum negotij mihi
faceſſunt; fer opem, Antime, nempe de tua cauſa & ſententia hîc agitur.
Antim. Citiùs quàm par eſſet, animum deſpondes; quid quæſo hîc diffi­
67[Figure 67]
cile?
Repete Figuram ſuperiorem. Sitque ſuperfi­
cies aquæ AB, in quam vis preſſionis exeritur ;
itemque FG, in quam etiam vis preſſionis
cadit, minor certè, ſed in minima proportione
inæqualitatis incumbit; nempe totus aër æqua­
liter premit AB & FG, vſque ad terminum
DE, cùm æquè liber ſit, vt patet; illa ſolùm
aëris portio contenta in ſegmento canaliculi
FE inæqualitatem inducit; nimirum totus aër
liberè premit FG, ſed excepta portione FE;
cujus angulus preſſionis contrahitur, de hoc

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index