Newton, Isaac, Philosophia naturalis principia mathematica, 1713

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 524 > >|
1deſcribit, erit ſimilis & æqualis Curvis quas corpora S, Pdeſcri­
bunt circum ſe mutuo: proindeque (per Theor.
XX) ſimilis Curvis
ST& PQV,quas eadem corpora deſcribunt circum commune
gravitatis centrum C:id adeo quia proportiones linearum SC, CP
& SPvel. spad invicem dantur.
LIBER
PRIMUS.
Cas.1. Commune illud gravitatis centrum C,per Legum Co­
rollarium quartum, vel quieſcit vel movetur uniformiter in direc­
tum.
Ponamus primo quod id quieſcit, inque s& plocentur cor­
pora duo, immobile in s,mobile in p,corporibus S& Pſimilia
& æqualia.
Dein tangant rectæ PR& prCurvas PQ& pqin
P& p,& producantur CQ& sqad R& r.Et, ob ſimilitudi­
nem Figurarum CPRQ, sprq,erit RQad rqut CPad sp,ad­
eoQ.E.I. data ratione.
Proinde ſi vis qua corpus Pverſus cor­
pus S,atque adeo verſus centrum intermedium Cattrahitur, eſſet
ad vim qua corpus pverſus centrum sattrahitur in eadem illa ra­
tione data; hæ vires æqualibus temporibus attraherent ſemper cor­
pora de tangentibus PR, prad arcus PQ, pq,per intervalla ipſis
proportionalia RQ, rq;adeoque vis poſterior efficeret ut corpus
pgyraretur in Curva pqv,quæ ſimilis eſſet Curvæ PQV,in qua
vis prior efficit ut corpus Pgyretur, & revolutiones iiſdem tem­
poribus complerentur.
At quoniam vires illæ non ſunt ad invi­
cem in ratione CPad sp,ſed (ob ſimilitudinem & æqualitatem
corporum S& s, P& p,æqualitatem diſtantiarum SP, sp)
ſibi mutuo æquales; corpora æqualibus temporibus æqualiter tra­
hentur de tangentibus: & propterea, ut corpus poſterius ptrahatur
per intervallum majus rq,requiritur tempus majus, idQ.E.I. ſub­
duplicata ratione intervallorum; propterea quod (per Lemma de­
cimum) ſpatia, ipſo motus initio deſcripta, ſunt in duplicata ratione
temporum.
Ponatur igitur velocitas corporis peſſe ad velocita­
tem corporis Pin ſubduplicata ratione diſtantiæ spad diſtantiam
CP,eo ut temporibus quæ ſint in eadem ſubduplicata ratione de­
ſcribantur arcus pq, PQ,qui ſunt in ratione integra: Et corpora
P, pviribus æqualibus ſemper attracta deſcribent circum centra
quieſcentia C& sFiguras ſimiles PQV, pqv,quarum poſterior
pqvſimilis eſt & æqualis Figuræ quam corpus Pcircum corpus
mobile Sdeſcribit. Q.E.D.
Cas.2. Ponamus jam quod commune gravitatis centrum, una
cum ſpatio in quo corpora moventur inter ſe, progreditur unifor­
miter in directum; &, per Legum Corollarium ſextum, motus
omnes in hoc ſpatio peragentur ut prius, adeoque corpora deſcri-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index