Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

Page concordance

< >
< >
page |< < of 406 > >|
1crudo ex latere præſtabunt. Seminibus atque etiam fructi
bus condititiis boreaſ uentus amicior eſt hauſtro: et ab lo
cis humectis ſpirante aura / quauis pertabeſcunt gurgulio
ne
/ uermeque refunduntur.
Tum et pertinaci atque immodico
quouis uento redduntur uicta leguminibuſ præſertim tabiſ
horreum cinere atque amurca cruſtato.
Poma in tabulato
occluſiſſimo atque gelido habeto.
Vtribus turgefactis poma
ſeruari integrum per annum putabat Ariſtoteles.
Aeris in
conſtantia omnia conficiuntur: ea re omnes arcebuntur fla
tus.
Quin etiam ex aquilone ferunt poma rugis deturpari.
Cellam uinariam ſubterraneam et concluſam probant: tamen
ut uina ſunt quæ umbra langueſcant.
Ventis omnibus qui
a ſubſolano meridie ab occaſu ueniant præſertim bruma et
uere uinum pertactum perturbatur: ad caniculæ autem ſy
dus etiam borea commouetur: ſolis radio areſcit: luna he
beſcit: motu fraceſcit atque elangueſcit: odoris rapax eſt ui
num: fetore eneruatur et ſoluitur: ſicco et gelido tenoreque
uno perſeueranti annos perfert.
Vinum inquit Columella
quam diu frigidum erit: tam diu recte manebit.
Cellam idcir
co uinariam in loco ponito ſtabili: et a carrorum concuſſu
immuni: eorum latus et lumina a ſubſolano in aquilonem ob
uertito.
Sordes et male odorata omina / uligo / craſſus uapor
fumus, horti ſpiramenta / ex cepe / braſſica / fico / caprifico ex
purgato / longe abigi: o / penitus excludito: ſolum cellæ pa
uimento ſubdiuali ſternito / in medio lacunulam deprimito:
qua ſi quid dolii uitio effuſum ſit colligas.
Sunt qui opere
cementitio et muratili dolia faciant.
At dolia quo capacio
ra / eo uinum erit acrius et fortius.
Olearia calentes amant
umbras: odere auras frigidas: tum et fumo atque fuligine
inficiuntur.
Impura illa pretermittantur / quod aiunt ſterquil
linia habenda alia ubi nouum ſtercus / alia ubi uetus condas.
Humecto gaudere ſole / et uentis exinaniri. Hoc ſit ad rem
quæ ignes metuant ut senile: et quæ conſpectu atque odora

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index