Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Page concordance

< >
< >
page |< < of 403 > >|
1cubitorum promuſcidis imo alligare, cùm
quo
hoſtes occideret.
Solet enim ſola vo­
ce
rectoris monitus noſcere, quos ferire
debeat
, & à quibus debeat abſtinere.
Tantum verò etiam corpori ineſt robo­
ris
, vt duo ex his iuncti nauem maximam
onuſtam
in terram trahant.
Olim quoque
& nunc Indi ſolent duabus catenis ferreis
circumligatis
ſub ventre duas addere cli­
tellas
alteram hincinde, illiſque ligneum
ſuperimponere
caſtellum, in quibus ſeni
homines
erecti, & quandoque etiam vſ­
que
ad quatuordecim, pugnantes omni
telorum
genere, ſtant.
Sed nunc ob tor­
menta
bellica euiluit id pugnæ genus, tum
maximè
quòd elephantes ignem formi­
dant
: ideoque aduerſus illos Indi faces
ferre
ſolent, à quibus adeò terrentur, vt
longè
plus mali fugiendo ſuis, quàm ho­
ſtibus
pugnando inferant.
Fœminæ ira­
cundiores
ſunt, ac ſæuiores, robuſtioreſ­
que
maſculis, licet corpore minores.
Et,
quòd
mirum eſt, cùm tam tardè ad iu­
uentutem
perueniant, à duodecimo tamen
anno
geſtare fœtum, cùm celerrimè: à de­
cimoquinto
, cùm tardiſſimè incipiunt: fe­
runt
autem toto biennio.
Similiter maſculus
quinto
anno Venere vti incipit, coitque ve­
re
, nec niſi ſingulo triennio redit ad Ve­
nerem
: & quàm ſemel grauidam relique­
rit
, inire ampliùs non ſuſtinet.
Catulus
ipſe
cùm naſcitur trimeſtrem vitulum æ­
quat
: cumque ambulat adeò gradatim pro­
greditur
, vt mula edocta, aut aſturco vi­
deatur
.
Grandiores autem adeò molliter in­
cedunt
, vt velut nauigantibus per mare,
his
qui non aſſueti inſederint, aut in li­
gneis
caſtellis vehuntur, nausea commo­
ueatur
propter corporis magnitudinem.
Licet leniter incedat: homo greſſu conci­
tato
vix eum aſſequi poteſt.
Cibum maxi­
mum
capiunt & potum, ſupra quàm cre­
di
poteſt.
Regionibus frigidioribus alunt
eos
frumento cocto & melle, vt cœli in­
iuriam
ſuſtinere poſſint: in propriis autem
regionibus
, herbis & ramis tum fructibus
veſcuntur
: vnde arbores ob id proſter­
nunt
: habitant locis paluſtribus, atque
limoſis
, regionibuſque calidis.
Sunt cupidi
gloriæ
: & quæ diſcunt die, ſolent nocte
meditari
.
Ferunt aprorum vocem formare,
vt
ab equis formidantur.
Sed hunc quem
hîc
vidimus adeò non formidare equi vi­
debantur
, vt mulæ alioquin timidiſſimæ ad
eum
ſpontè accederent: quamobrem de ira­
tis
elephantis & in pugna, ac de voce ip­
ſa
eius, id intelligendum eſſe reor.
Pro­
boſcidi
tantam facilitas tractandi, vt etiam
ſtipem
colligat: vnde illud Auguſti ada­
gium
, Tanquam ſtipem elephanto porrectu­
rus
: conſtringit enim eam in imo vt libet,
parteſque
alias extendit, alias contrahit,
vt
non melius digitis homo quicquam ap­
prehendat
.
Precioſiſſima in illis ſunt, den­
tes
hi qui prominent, & virga, apud In­
dos
etiam, vt maximi veneat, neſcio in
quem
vſum niſi ob Venerem, ideoque ex­
petita
regibus.
Dentes verò ipſi, quia ex
his
ebur optimum conſtat, nam ex om­
nibus
elephantorum oſſibus fit: ſed præci­
puum
ex his dentibus, viliſſimum ex oſſi­
bus
: medium eſt, quod ex dentibus mola­

ribus
.
Omne ebur tenax eſt, ſolidum & can­
didum
, ideoque ad pectines nihil melius.
Nobilitas illi tanta: vt inter gemmas & au­
rum
ſedeat, quamvis copia viliorem effice­
re
deberet.
Seruatur oleo, vel aqua, aliter
ſiccatur
: ſiccatum primò nitorem amittit,
inde
exeditur, demum etiam frangitur.
De­
fenditur
igitur ab aëris iniuria vapore olei,
aut
aquæ.
Iuuenculis candidiores & mollio­
res
, vt in omni animalium genere dentes:

ſenibus
grandiores, duriores, ſicciores, ni­
griores
: optimi ad opera quæque in adui­
tis
.
Incertum eſt an mutentur dentes hi:
ſed
ſi mutantur, ſemel omninò tantùm
mutari
neceſſe eſt: ob id nata diſputatio
inter
Pauſaniam & Philoſtratum: Pauſa­
nias
cornua, Philoſtratus dentes eſſe con­
tendit
: diſputatio ſanè pulchra, ſed more
Græcorum
, maximeque oratorum, inutilis.
Iuba & Pauſanias cornua eſſe aiunt. Pri­
mùm
dicit Iuba, cornua nunquam mu­
tantur
, vt in bobus, & capris: dentes mu­
tantur
.
Elephantorum dentes non mutan­
tur
non igitur ſunt dentes, ſed potius cor­
nua
.
Pauſanias aſſumpto contrario idem
concludit
, inquit enim: Cornua mutantur,
vt
in ceruis: maiores dentes nunquam, ne­
que
enim apris hi qui prominent mutantur:
at
dentes elephantorum mutantur: non igitur
dentes
elephantorum, dentes ſunt, ſed potius
cornua
.
Dentes quoque è mandibulis naſcuntur,
cornua
ex temporibus: at elephantorum
dentes
ex temporibus naſcuntur, non ex
mandibulis
, hocque vidiſſe in elephanti
caluaria
affirmat Pauſanias.
Deinde dentes,
qui
fulmina in apro vocantur, in mandibu­
la
inferiore naſcuntur: at in elephanto pa­
làm
eſt, ſi modò ex mandibula oriantur, ex
ſuperiore
oriri.
Elephas quoque exacuere il­
los
ſolet, vt tauri cornua, quod in dentibus
inſuetum
eſt.
Denique elephantorum den­
tes
igne molliuntur & diriguntur, quod
proprium
eſt cornibus: nam dentes potius
vruntur
ab igne, quàm molliantur.
His
quinque
rationibus tum Iuba, tum Pauſa­
nias
vtuntur, ad demonſtrandum, elephanti
dentes
, dentes non meritò appellari debe­
re
, ſed cornua potius.
Nos quoque duas ra­
tiones
firmiores adiicimus.
Primum, quòd
elephantorum
dentes teretes ſunt, exacte­
que
rotundi, abſque acie, quòd cornibus
proprium
eſt.
Nam dentes omnes mucrona­
ti
ſunt, vt apri, & canum atque aliorum om­
nium
.
Elephas etiam dentibus ( vt dictum
eſt
caret in anteriore parte, non ſolùm ſu­
periore
mandibula, ſed inferiore etiam, quòd
proprium
eſt ſolùm cornigeris animalibus.
Elephanti igitur cornua illa erunt. Philoſtra­
tus
autem tres adducit rationes, ad demon­
ſtrandum
quòd hi dentes ſint, non cornua.
Primam quòd cornibus iuxta annorum nu­
merum
circuli quidam innaſcuntur in radi­
ce
, vt in bobus, ac capris: dentibus nihil,
ſed
ſunt vndique leues, nec annorum nu­
mero
quicquam accedit præter magnitudi­
nem
: at elephantorum dentes tales ſunt ſci­
licet
leues & abſque circulis.
Hi etiam ſolidi

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index