Casati, Paolo, Terra machinis mota : dissertationes geometricae, mechanicae physicae hydrostaticae

Page concordance

< >
< >
page |< < of 241 > >|
1 venit difficultas extrahendi embolum, vt
opus fuerit ceſſare, quamuis non omnis a qua
exhauſta fuiſſet; id ſcilicet nunquam potuit
obtineri.
Refixo autem ab antliâ vaſe, & re­
ſerato epiſtomio in aquâ mundiſſimâ, hæc
vt prius aſcendebat, ſed excitatâ copioſiore
ſpumâ & pluribus bullis, ac quando ſolo aë­
re vas fuerat repletum: id quod contigiſſe
exiſtimo, quia maior eſt inæqualitas raritatis
in partibus illis partim aqueis, partim ex aquâ
eductis.
Nam cum primùm aqua extrahi­
tur, ſeparantur ab illâ ſpiritus aliqui & parti­
culæ, quæ facilè expirarent, & ſuprema va­
ſis ſpatia occupant; deinde etiam partes
aqueæ minùs contumaces rareſcunt, inter
quas aliqua datur inæqualitas: ſicut enim
aqua igni appoſita non tota ſtatim in vapo­
res ſoluitur, ſed aliæ præ alijs particulæ faci­
liùs ſoluuntur, ita vbi per diſtractionem ſol­
ui debet carum compages, aliæ ſe exhibent
præ alijs contumaces ad rareſcendum.
Fieri
autem eam, quam dixi ſpirituum ſepara­
tionem ex eo conſtat, quod poſtmodum vas
totum aquâ repleri nequit, partes enim va­
ſis ſupremas ſpiritus illi occupant.
Immo
cùm per apertum epiſtomium immiſſus
fuiſſet copioſus fumus, hic quidem per a­
quam aſcendebat, ſed eius ſuperficiei in­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index